monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, Praefatio. <<< >>> II De Cain et Abel.
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, I De Adam et Ewa.
1 Principio Dominus caelum terramque in christo suo, qui est omnium principium, id est in Filio suo, furmavit, qui post creata mundi totius elementa, glebam adsumens fragilis limi, hominem ad suam imaginem similitudinemque plasmavit et insufflavit in faciem eius spiraculum vitae, et factus est in animam viventem.2 Cuius dormienti ablata costa, mulier Ewa creata est. Nec dubium enim est, quod hic primus homo Adam, antequam peccaret, tipum Redemptoris domini praetulisset. Ipsi enim in passionis sopore obdormiens, de latere suo dum aquam cruoremque producit, virginem inmaculatamque eclesiam sibi exhibuit, redemptam sanguine, latice emundatam, non habentem maculam aut rugam, id est limphis ablutam propter maculam, extensam in crucem propter rugam.3 Hi ergo primi hominis inter amoena paradisi beati viventis, anguis astu inlecti, divina praecepta transiliunt, eiectique ab angelica sede, mundi laboribus depotantur.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf9765.4 bnf13759.130 bnf17655.18 bnf18312.266 cpl864.10 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik