monumenta.ch > Gregorius Turonensis >
>>> Gregorius Turonensis, Historiae, 1, I De Adam et Ewa.
Gregorius Turonensis, Historiae, 1, Praefatio.
1 Scripturus bella regum cum gentibus adversis, martyrum cum paganis, eclesiarum cum hereticis, prius fidem meam proferre cupio, ut qui ligirit me non dubitet esse catholicum. Illud etiam placuit propter eos, qui adpropinquantem finem mundi disperant, ut, collectam per chronicas vel historias anteriorum annorum summam, explanitur aperte, quanti ab exordio mundi sint anni.2 Sed prius veniam legentibus praecor, si aut in litteris aut in sillabis grammaticam artem excessero, de qua adplene non sum inbutus; illud tantum studens, ut quod in eclesia credi praedicatur sine aliquo fuco aut cordis hesitatione reteneam, quia scio, peccatis obnoxium per credulitatem puram obtenire posse veniam apud Deum.3 Credo ergo in Deum patrem omnipotentem. Credo in Iesum Christum, filium eius unicum, dominum nostrum, natum a patre, non factum, non post tempora, sed ante cunctum tempus semper fuisse cum patre. Nec enim pater dici potuerat, nisi haberit filium; neque filius esset, si patrem utique non haberet. Illos vero, qui dicunt: 'Erat quando non erat', execrabiliter rennuo et ab eclesia segregare contestor.4 Credo Christum hunc verbum esse patris, per quem facta sunt omnia. Hunc verbum carne factum credo, cuius passionem mundus redemptus est, et humanitatem, non deitatem subiacuisse passione, credo. Credo, eum tertia die resurrexisse, hominem perditum liberasse, ascendisse caelos, sedere a dexteram Patris, venturum ac iudicaturum vivos et mortuos.5 Credo sanctum Spiritum a Patre et Filio processisse, non minorem et quasi ante non esset, sed aequalem et semper cum Patre et Filio coaeternum deum, cumsubstantialem natura, aequalem omnipotentia, consempiternum esse essentia et nunquam sine Patre fuisse vel Filio, neque minorem Patri vel Filio. Credo hanc Trinitatem sanctam in distinctione subsistere personarum, et aliam quidem personam Patris, aliam Fili, aliam Spiritus sancti.6 In qua Trinitate unam Deitatem, unam potentiam, unam essentiam esse, confiteor. Credo beatam Mariam, ut virginem ante partum, ita virginem et post partum. Credo animam inmortalem, nec tamen partem habere Deitatis. Et omnia quae a CCCXVIII episcopis Nicaene instituta sunt credo fideliter. De fine vero mundi ea sentio quae a prioribus didici, Antechristum prius esse venturo.7 Antechristus vero primum circumcisionem inducit, se asserens Christum, deinde in templo Hierusolimis statuam suam collocat adorandam, sicut Dominum dixisse legimus: Videbitis abhuminationem desolationes stantem in loco sancto. Sed diem illam omnibus hominibus oculi ipse Dominus manifestat, dicens: De die autem illa et ora nemo scit, neque angeli caelorum neque filius, nisi Pater solos.8 Sed et hic respondibimus hereticis, qui nos inpugnant, asserentis, minorem esse Filium Patri, qui hanc diem ignoret. Cognoscant ergo, hunc filium christianum populum nuncopatum, de quo a Deo praedicetur: Ego ero illis in patre, et ipsi erunt mihi in filios. Si enim haec de unigenito Filio praedixisset, nunquam ei angelos praeposuisset.9 Sic enim ait: Neque angeli caelorum neque filios; ostendens non de unigenito, sed de adoptivo populo haec dixisse. Noster vero finis ipse Christus est, qui nobis vitam aeternam, si ad eum conversi fuerimus, larga benignitate praestabit. De subpotatione vero huius mundi evidenter chronicae Eusebii Caesariensis episcopi ac Hieronimi presbiteri prolocuntur et rationem de omni annorum serie pandunt.10 Nam et Horosius diligentissime haec inquaerens, omnem numerum annorum ab initio mundi usque ad suum tempus in unum colligit. Hoc etiam et Victurius cum ordine paschalis solemnitates inquirere fecit. Ergo et nos scriptorum supra memoratorum exsemplaria sequentes, cupimus a primi homines conditione, si Dominus dignabitur suum commodare auxilium, usque ad nostrum tempos cunctam annorum congeriem conpotare.11 Quod facilius adinplemus, si ab ipso Adam sumamus exordium.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.154 bmv518.313 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf17655.16 bnf18312.266 cpl864.8 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik