monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XXIX. <<<     >>> . . .

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., XXX.

1 Hoc anno mense secundo, tam in Turonico quam in Namnetico gravis populum lues attrivit, ita ut modico quisquis aegrotus capitis dolore pulsatus, animam funderet.2 Sed factis rogationibus cum grandi abstinentia et ieiunio, sociatis etiam eleemosynis, adversus divini furoris impetus mitigatus est.3 Apud Lemovicinam vero urbem ob Dominici diei iniuriam, pro eo quod in eo operam publicam exercerent, plerique igne coelesti consumpti sunt.4 Sanctus est enim hic dies, qui in principio lucem conditam primus vidit, ac Dominicae resurrectionis testis factus emicuit: ideoque omni fide a Christianis observari debet, ne fiat in eo omne opus publicum.5 In Turonico vero nonnulli ab hoc igne, sed non die Dominico sunt adusti.6 Siccitas immensa fuit, quae omne pabulum herbarum avertit: unde factum est, ut gravis morbus in pecoribus ac iumentis invalescens, parum unde sumeretur origo relinqueret; sicut Habacuc propheta vaticinatus est: Deficient ab esca oves, et non erunt in praesepibus boves (Habac. III, 17).7 Non modo enim in domesticis, verum etiam in ipsis ferarum immitium generibus haec lues grassata est.8 Nam per saltus silvarum multitudo cervorum et reliquorum animantium prostrata per invia nacta est.9 Fenum ab infusione pluviarum et inundatione amnium periit, segetes exiguae, vineae vero profusae fuerunt; quercuum fructus ostensi effectum non obtinuerunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.140 hab1092.62