monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XXVIII. <<< >>> XXX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., XXIX.
1 Aredius quoque hoc anno terras relinquens, vocante Domino, migravit ad coelum.2 Lemovicinae urbis incola fuit, non mediocribus regionis suae ortus parentibus, sed valde ingenuus.3 Hic Theodoberto regi traditus, aulicis palatinis adiungitur.4 Erat enim tunc temporis apud urbem Trevericam vir eximiae sanctitatis Nicetius episcopus, non solum in praedicatione admirabilis facundiae, verum etiam in operibus bonis ac mirabilibus celeberrimus habebatur in plebe.5 Qui intuens puerum in regis palatio, nescio quid in vultu eius cernens divinum, praecepit ei se sequi.6 At ille relicto regis palatio, secutus est eum.7 Cumque ingressi in cellulam, de iis quae ad Deum pertinent confabularentur, expetiit adolescens a beato sacerdote se corrigi, ab eo edoceri, ab eo imbui, ac in divinis voluminibus ab eodem exerceri.8 Cumque in huius studii flagrantia cum antistite memorato degeret, tonsurato iam capite, quadam die psallentibus clericis in ecclesia, descendit columba e camera, quae leviter volitans circa eum, resedit super caput eius, illud indicans, ut opinor, eum Spiritus sancti gratia iam repletum.9 Quam cum ille non sine pudore conaretur abigere, haec paululum circum volans, iterum super caput eius, aut super scapulam residebat: quae non modo ibi, sed etiam cum in cellulam episcopi ingrederetur, iugiter comitabatur cum eo.10 Quod per dies plurimos factum, non sine admiratione episcopus intendebat.11 Exinde vir Dei Spiritu, ut diximus, sancto repletus, ad patriam, genitore ac germano defunctis, regreditur, consolaturus Pelagiam genitricem, quae nullum parentem praeter hanc sobolem spectabat.12 Deinde cum ieiuniis atque orationibus vacaret, deprecatur eam, ut omnis cura domus, id est, sive correctio familiae, sive exercitium agrorum, sive cultus vinearum ad eam aspiceret: ne huic viro aliquod accideret impedimentum, quo ab oratione cessaret; unum sibi tantum privilegium vindicans, ut ad ecclesias aedificandas ipse praeesset.13 Quid plura? construxit templa Dei in honore sanctorum, expetiitque eorum pignora, ac ex familia propria tonsuratos instituit monachos, coenobiumque fundavit, in quo non modo Cassiani, verum etiam Basilii et reliquorum abbatum, qui monasterialem vitam instituerunt, celebrantur regulae, beata muliere victum atque vestitum singulis ministrante.14 Nec minus haec tamen impedita hoc onere in Dei laudibus perstrepebat; sed assidue, etsi quiddam operis exerceret, semper orationem Domino, tanquam odorem incensi acceptabilis offerebat.15 Interea ad sanctum Aredium coeperunt infirmi confluere, quos, manus singulis cum vexillo crucis imponens, sanitati reddebat; quorum, si singillatim nomina scribere velim, nec numerum percurrere valeam, nec vocabula memorare: unum tamen novi, quod quicunque ad eum aeger advenit, sospes abscessit.16 De maioribus quoque miraculis parva proponimus.17 Iter quodam tempore cum genitrice dum ageret, et sancti Iuliani martyris ad basilicam properaret, venerunt vespere in quodam loco.18 Erat autem locus ille aridus, et absque fluentis currentibus infecundus.19 Dixitque ad eum mater eius: Fili, aquam non habemus, et qualiter hic nocte praesenti quiescere possumus? At ille prostratus in orationem, et diutissime preces fudit ad Dominum, et erigens se defixit virgam in terra quam manu gerebat, eamque cum bis aut tertio in gyrum vertisset, ad se laetus extraxit; moxque unda aquae secuta est tam valida, ut non solum ipsis de praesenti, sed etiam pecoribus affatim deinceps pocula ministraret.20 Nuperrimo autem tempore iter carpens, nimbus ad eum pluviae advenire coepit: quem ille cernens, paululum super equum in quo sedebat caput inclinans, manus extendit ad Dominum.21 Consummata vero oratione, divisa est nubes in duabus partibus, ac in circuitu eorum immanis descendit pluvia; super eos tamen, nulla, si dici fas est, gutta descendit.22 Wistrimundo quoque, cognomento Tattonis, civi Turonico, dentes gravem inferebant dolorem, ex quo etiam maxilla intumuerat: quod cum beato viro questus fuisset, manum super locum doloris imposuit, statimque dolor fugatus, nusquam deinceps ad iniuriam hominis excitatus est.23 Haec ipse qui passus est retulit.24 De his vero signis quae per virtutem sancti Iuliani martyris Martinique confessoris beati, in eius manibus Dominus operatus est, pleraque in libris Miraculorum, sicut ipse effatus est, scripsimus.25 Post has vero et multas alias virtutes, quas Christo cooperante complevit, advenit Turonis post festivitatem sancti Martini, ibique paululum commoratus, dixit nobis se haud longaevo tempore adhuc in hoc mundo retineri, aut certe velocius dissolvi; et valedicens abscessit, gratias agens Deo, quod priusquam obiret sepulcrum beati antistitis osculari promeruisset.26 Cumque ad cellulam suam accessisset, testamento condito, ordinatis omnibus, ac sancto Martino Hilarioque antistitibus haeredibus constitutis, aegrotare coepit ac dysenteriae morbo gravari.27 Sexta quoque aegrotationis eius die, mulier quae ab spiritu immundo saepius vexata, a sancto emundari non poterat, ligatis per se a tergo manibus, clamare coepit ac dicere: Currite cives, exsilite populi, exite obviam martyribus confessoribusque, qui ad exsequium beati Aredii conveniunt.28 Ecce adest Iulianus a Brivate, Privatus ex Mimate, Martinus a Turonis, Martialisque ab urbe propria.29 Adest Saturninus a Tolosa, Dionysius ab urbe Parisiaca, nonnulli et alii, quos coelum retinet, quos vos ut confessores et Dei martyres adoratis.30 Haec cum in exordio noctis clamare coepisset, a domino suo revincta est.31 Sed nequaquam potuit contineri: quae rumpens vincula, ad monasterium cum his vocibus properare coepit.32 Moxque beatus vir spiritum tradidit, non sine testimonio veritatis, quod sit susceptus ab angelis.33 Mulierem quoque in exsequiis suis cum alia muliere nequiori spiritu vexata, ut est sepulcro tectus, a nequitia infesti daemonii emundavit.34 Et credo, ob hoc Dei nutu easdem in corpore positus non potuit emundare, ut exsequiae illius hac virtute glorificarentur.35 Post celebratum vero funus, mulier quaedam rictu patulo, sine vocis officio, ad eius accessit tumulum: quo osculis delibato, elocutionis meruit recipere beneficium.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.140 hab1092.62
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XXVIII. <<< >>> XXX.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIX.