monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XXVII. <<< >>> XXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., XXVIII.
1 Posthaec autem legatos ad Guntchramnum regem mittit, dicens: Proficiscatur dominus meus rex usque Parisios, et arcessito filio meo nepote suo, iubeat eum baptismatis gratia consecrari, ipsumque de sancto lavacro exceptum, tanquam alumnum proprium habere dignetur.2 Haec audiens rex, commotis episcopis, id est Aetherio Lugdunensi, Syagrio Augustidunensi, Flavioque Cabillonensi, et reliquis quos voluit, Parisios accedere iubet, indicans se postmodum secuturum.3 Fuerunt etiam ad hoc placitum multi de regno eius, tam domestici quam comites, ad praeparanda regalis expensae necessaria.4 Rex autem deliberatione acta, ut ad haec deberet accedere, pedum est dolore prohibitus.5 Postquam autem convaluit, accessit Parisios: exinde ad Rotoialensem villam ipsius urbis properans, evocato puero iussit baptisterium praeparari in vico Nemptodoro.6 Dum autem haec agerentur, legati Childeberti regis accesserunt ad eum, dicentes: Non enim ista nuper nepoti tuo Childeberto pollicitus eras, ut cum inimicis eius amicitias colligares? Sed in quantum cernimus, nihil de promissione tua custodis, sed potius quae promiseras praetermittis: et puerum istum in urbis Parisiacae cathedra regem statuis.7 Iudicabit enim Deus, quia non reminisceris quae ultro pollicitus es.8 Haec iis dicentibus, rex ait: Promissionem quam in nepotem meum Childebertum regem statutam habeo, non omitto.9 Nam illum non oportet scandalizari, si consobrinum eius filium fratris mei, de sancto suscipiam lavacro: quia hanc petitionem nullus Christianorum debet abnuere.10 Eamque ego, ut Deus manifestissime novit, non calliditate aliqua, sed in simplicitate puri cordis agere cupio, quia offensam divinitatis incurrere formido.11 Non est enim humilitas genti nostrae, si hic a me excipiatur.12 Si enim domini proprios famulos de sacro fonte suscipiunt, cur et mihi non liceat propinquum parentem excipere, ac filium facere per baptismi gratiam spiritalem? Abscedite nunc, et nuntiate domino vestro: Pactionem quam tecum pepigi, custodire cupio illibatam, quam si tuae conditionis noxa non omiserit, a me prorsus omitti nequibit.13 Et haec dicens, legatis discedentibus, rex accedens ad lavacrum sanctum, obtulit puerum ad baptizandum.14 Quem excipiens, Chlotharium vocitari voluit, dicens: Crescat puer, et huius sit nominis exsecutor, ac tali potentia polleat, sicut ille quondam, cuius nomen indeptus est.15 Quo mysterio celebrato, invitatum ad epulum parvulum multis muneribus oneravit.16 Similiter et rex ab eodem invitatus, plerisque donis refertus abscessit, et ad Cabillonensem urbem redire statuit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.139 hab1092.62
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik