monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XXVI. <<< >>> XXVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., XXVII.
1 Inter Tornacenses quoque Francos non mediocris disceptatio orta est, pro eo quod unius filius, alterius filium, qui sororem eius in matrimonium acceperat, cum ira saepius obiurgabat, cur coniuge relicta scortum adiret: quae iracundia, cum emendatio criminis non succederet, usque adeo elata est, ut irruens puer super cognatum suum, eum cum suis interficeret, atque ipse ab iis cum quibus venerat ille prosterneretur, nec remaneret quispiam ex utrisque, nisi unus.2 tantum cui percussor defuit.3 Ex hoc parentes utriusque inter se saevientes, a Fredegunde regina plerumque arguebantur, ut relicta inimicitia concordes fierent, ne pertinacia litis in maius subveheretur scandalum.4 Sed cum eosdem verbis lenibus placare nequiret, utrumque bipenne compescuit.5 Invitatis enim ad epulum multis, hos tres in uno fecit sedere subsellio: cumque in eo prandium elongatum fuisset spatio, ut nox mundum obrueret, ablata mensa, sicut mos Francorum est, illi in subsellia sua sicut locati fuerant, residebant.6 Potatoque vino multo, in tantum crapulati sunt, ut pueri eorum madefacti per angulos domus, ubi quisque corruerat, obdormirent.7 Tunc ordinati a muliere viri cum tribus securibus, a tergo horum trium astiterunt, illisque colloquentibus, in uno, ut ita dicamus, assultu puerorum manus libratae, hominibus perculsis, ab epulo est discessum.8 Nomina quoque virorum, Chariualdus, Leodoualdus, atque Waldinus.9 Quod cum parentibus perlatum fuisset, custodire arctius Fredegundem coeperunt, dirigentes nuntios ad Childebertum regem, ut comprehensa interficeretur.10 Commotus autem pro hac causa Campaniensis populus, dum moras innecteret, haec suorum erepta auxilio, ad locum alium properavit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.139 hab1092.62