monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XXIII. <<<     >>> XXV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., XXIV.

1 Anno igitur decimo sexto Childeberti, Guntchramni autem trigesimo regum, quidam episcopus de transmarinis partibus ad Turonicam urbem advenit, nomine Simon.2 Hic nobis eversionem Antiochiae urbis enuntiavit, asserens se de Armenia in Perside captivatum fuisse.3 Rex enim Persarum, irrupto Armeniorum termino, praedas egit ecclesiasque igni succendit, et hunc sacerdotem cum populo suo, ut diximus, captivum abduxit.4 Tunc etiam et basilicam sanctorum quadraginta octo martyrum, de quibus in libro Miraculorum memini, qui in illa regione passi sunt, oppleta ligni congerie, pice, tergoribusque suillinis immistis, suppositis ardentibus facibus, succendere nisi sunt: sed nequaquam ignis apparatum incendii comprehendit, sicque videntes magnalia Dei, recesserunt ab ea.5 Audita autem quidam episcopus istius memorati sacerdotis abductione, direxit pretium per homines suos ad regem Persarum.6 Quo ille suscepto, relaxavit a servitutis vinculo episcopum istum.7 Ex iis ergo discedens regionibus, Gallias est aggressus, ut aliquid consolationis a devotis acciperet: qui nobis, ut praefati sumus superius, haec retulit.8 Homo erat in Antiochia valde devotus in eleemosynis, coniugem ac liberos habens; nec unquam ei in omni vita sua dies praeteriit, postquam quiddam proprium habere coepit, quod sine paupere epulum praelibasset.9 Hic una die cum circumisset urbem usque ad vesperum, et reperire non potuisset egenum, cum quo cibum capere posset, egressus extra portam, cum nox irrueret, reperit virum in veste alba cum duobus aliis stantem, quem aspiciens, quasi Loth ille antiqua memoratus historia, territus ait: Et forsitan peregrinus est dominus meus, dignetur accedere ad domum servi sui; et sumpto epulo, quiescite in strato, mane autem proficiscemini in viam quam volueritis.10 Cui ille qui erat senior tenens sudarium in manu sua, ait: Non poteras, o homo Dei, cum Simeone vestro hanc urbem salvare, ne subverteretur? Et elevans manum excussit sudarium quod tenebat super medietatem urbis, et statim corruerunt omnia aedificia, et quodcunque ibi structum fuit; ibique oppressi sunt senes cum infantibus, viri cum mulieribus, atque uterque sexus interiit.11 Quod ille cernens, tam de persona viri, quam de sonitu ruinae hebes effectus, ruit in terram et factus est velut mortuus.12 Elevansque iterum vir ille manum cum sudario, quasi super aliam medietatem urbis, apprehensus est a duobus sociis qui cum eo erant, atque obsecratus terribilibus sacramentis, ut indulgeret medietati urbis, ne rueret, mitigatoque furore sustinuit manum suam, atque elevans hominem qui corruerat in terram, ait: Vade ad domum tuam, ne timeas: filii enim tui cum uxore et omni domo tua salvi sunt, nec quisquam ex eis periit.13 Custodivit enim te oratio assidua et eleemosynae quas quotidie exerces in pauperes.14 Et haec dicens, discesserunt ab oculis eius, nec ei apparuerunt ultra.15 Ille autem regressus in urbem, reperit urbis medietatem dirutam atque subversam cum hominibus pecoribusque, ex quibus nonnulli a ruinis deinceps extracti sunt mortui, pauci debilitati reperti sunt vivi.16 Verumtamen nec illa cassata sunt, quae viro huic ab ipso, ut ita dicam, angelo Domini sunt effata.17 Nam veniens, omnem domum suam incolumem reperit, tantum funera propinquorum, quae in aliis domibus effecta fuerant, lamentabatur, protexitque eum in medio iniquorum dextera Domini cum domo sua, salvatusque est a periculis mortis, ac velut memoratus Loth quondam in Sodomis (Gen. XIX).
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.137 hab1092.62

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik