monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XXII. <<<     >>> XXIV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., XXIII.

1 In hoc autem anno tantus terris nocturno tempore splendor illuxit, ut mediam putares diem; sed et globi similiter ignei per noctis tempora saepius per coelum cucurrisse, mundumque illuminasse visi sunt.2 Dubietas Paschae fuit ob hoc, quod in cyclo Victor luna decima quinta Pascha scripsit fieri.3 Sed ne Christiani, ut Iudaei, sub hac luna haec solemnia celebrarent, addidit, Latini autem luna vigesima secunda.4 Ob hoc multi in Galliis decima quinta luna celebraverunt.5 Nos autem vigesima secunda.6 Inquisivimus tamen studiose; sed fontes Hispaniae, qui divinitus implentur, in nostrum Pascha repleti sunt.7 Terraemotus factus est magnus decimo octavo Kalendas mensis quinti, die quarto primo mane, cum lux redire coepisset.8 Sol eclipsim pertulit mense octavo mediante, et ita lumen eius minuit, ut vix quantum quintae lunae cornua retinent, ad lucendum haberet.9 Pluviae validae, tonitrua in autumno gravia, aquae autem nimium invaluerunt.10 Vivariensem Avennicamque urbem graviter lues inguinaria devastavit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.137 hab1092.62