monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XXI. <<<     >>> XXIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., XXII.

1 Childericus vero Saxo post diversa scelera, homicidia, seditiones, multaque alia improba quae gessit, ad Ausciensem urbem, in qua possessio uxoris erat, abiit.2 Cumque rex auditis eius improbitatibus iussisset eum interfici, quadam nocte ita crapulatus est vino, ut ab eo suffocatus, mortuus in strato suo reperiretur.3 Asserebant enim ad illud superius scelus nominatum, quo sacerdotes Domini in basilica sancti Hilarii per Chrodieldem caesi sunt, hunc fuisse signiferum: ultusque est Deus, si ita est, iniuriam servorum suorum.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.137 hab1092.62