monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XIX. <<< >>> XXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., XX.
1 In hac synodo Basina Chilperici regis filia, quam supra cum Chrodielde a communione remotam diximus, coram episcopis solo prostrata, veniam petiit, promittens se cum charitate abbatissae monasterium ingredi, ac de regula nihil transcendere.2 Chrodieldis autem obtestata est, quod Leobovera abbatissa in hoc monasterio commorante, ibidem nunquam ingrederetur.3 Sed utrisque rex veniam impertiri deprecatus est, et sic in communionem receptae, Pictavo regredi iussae sunt: scilicet ut Basina in monasterium, ut praefati sumus, regrederetur, Chrodieldis vero in villa, quae quondam Waddonis superius memorati fuerat, sibi a rege concessa resideret.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.137 hab1092.62