monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XVIII. <<< >>> XX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., XIX.
1 Sunnigisilus vero iterum tormentis addicitur, ac quotidie virgis lorisque caeditur; et computrescentibus vulneribus, cum primum decurrente pure coepissent ipsa vulnera claudi, iterum renovabantur ad poenam.2 In his tormentis, non solum de morte Chilperici regis, verum etiam diversa scelera se admisisse confessus est: inter quas confessiones addidit etiam Egidium Rhemensem episcopum socium fuisse in illo Rauchingi, Ursionis ac Berthefredi consilio ad interficiendum Childebertum regem.3 Nec mora rapitur episcopus, et ad Mettensem urbem, cum esset valde ab aegrotatione longinqua defessus, adducitur; ibique sub custodia degens, rex episcopos arcessiri ad eius examinationem praecepit, scilicet ut in initio mensis octavi apud Viridunensem urbem adesse deberent.4 Tunc ab aliis sacerdotibus increpitus, cur hominem absque audientia ab urbe rapi et in custodiam retrudi praecepisset, permisit eum ad urbem suam redire, dirigens epistolas, ut supra diximus, ad omnes regni sui pontifices, ut medio mense nono ad discutiendum in urbe supradicta adesse deberent.5 Erant autem pluviae validae, aquae immensae, rigor intolerabilis, dissolutae luto viae, amnes littora excedentes: sed praeceptioni regiae obsistere nequiverunt.6 Denique convenientes, pertracti sunt usque Mettensem urbem: ibique et praefatus Egidius adfuit.7 Tunc rex inimicum eum sibi regionisque proditorem esse pronuntians, Ennodium ex duce ad negotium delegit prosequendum, cuius propositio prima haec fuit: Dic mihi, o episcope, quid tibi visum fuit, ut relicto rege, in cuius urbe episcopatus honore fruebaris, te Chilperici regis amicitiis subdereris, qui semper inimicus domino nostro regi fuisse probatur, qui patrem eius interfecit, matrem exsilio condemnavit, regnumque pervasit, et in iis urbibus quas, ut diximus, iniquo pervasionis ordine, suo dominio subiugavit, tu ab eodem possessionum fiscalium praedia meruisti? Ad haec ille respondit: Quod fuerim amicus regis Chilperici negare non potero, non tamen contra utilitatem regis Childeberti haec amicitia pullulavit.8 Villas vero quas memoras, per istius regis chartas emerui.9 Tunc proferente easdem in publico, negat rex se largitum fuisse; requisitusque Otto [Ed. Otho], qui tunc referendarius fuerat, cuius ibi subscriptio meditata tenebatur, adfuit, negat se subscripsisse: conficta enim erat manus eius in huius praeceptionis scripto.10 In hac igitur causa primum episcopus fallax repertus est.11 Post haec epistolae prolatae sunt, in quibus multa de improperiis Brunichildis tenebantur, quae ad Chilpericum scriptae fuerant, similiter et Chilperici ad episcopum delatae, in quibus inter reliqua habebatur insertum: « Quia si radix cuiuslibet rei incisa non fuerit, culmus qui terris est editus non arescet.12 » Unde prorsus manifestum est, ideo haec scripta, ut superata Brunichilde, filius eius opprimeretur.13 Negavit se episcopus has epistolas vel misisse suo nomine, vel suscepisse a rescripto Chilperici.14 Sed puer eius familiaris adfuit, qui haec notarum titulis per tomos chartarum comprehensa tenebat: unde non dubium fuit residentibus, haec ab eodem directa.15 Deinde prolatae sunt pactiones quasi ex nomine Childeberti ac Chilperici regis, in quibus tenebatur insertum, ut eiecto Guntchramno rege, hi duo reges inter se eius regnum urbesque dividerent: sed negavit haec rex cum suo factum consilio, dicens: Quid tu commisisti patruos meos, ut inter illos bellum civile consurgeret? Unde factum est ut commotus exercitus Biturigas urbem, pagumque Stampensem, vel Mediolanense castrum attererent atque depopularentur: in quo bello multi interempti sunt, quorum, ut puto, animae erunt Dei iudicio de tuis manibus requirendae? Haec episcopus negare non potuit.16 Scripta enim ista in regesto Chilperici regis in uno scriniorum pariter sunt reperta: ac tunc ad eum pervenerunt, quando interempto Chilperico, thesauri eius de Calensi Parisiacae urbis villa ablati ad eumdem delati sunt.17 Cumque de huiuscemodi causis altercatio diutius traheretur, adfuit et abbas Epiphanius basilicae sancti Remigii, dicens quod duo millia aureorum speciesque multas pro conservanda regis Chilperici amicitia accepisset.18 Astiteruntque etiam et legati, qui cum eodem ad memoratum regem fuerant, dicentes: Quia nobis relictis diutius cum eodem solus collocutus est: de quibus verbis nihil intelleximus, nisi supradicti excidii prosecutionem imposterum cognoscentes.19 Haec eo negante, abbas qui fuerat semper in iis consiliorum arcanis particeps, locum hominemque denominat, ubi, et qui aureos, quos diximus, detulisset; et qualiter de excidio regionis ac regis Guntchramni conventum fuerat, ut gestum est ex ordine denarravit.20 Quae et ille convictus, deinceps est confessus.21 Haec audientes episcopi qui advocati fuerant, et in tantis malis sacerdotem Domini contuentes fuisse satellitem, suspirantes, de iis triduani temporis spatium deprecantur tractandi, scilicet ut forsitan resipiscens Egidius ullum modum reperire posset, per quem se ab iis noxis quae ei obiiciebantur, excusare valeret: sed illucescente die tertia, convenientes in ecclesiam, interrogant episcopum, si aliquid excusationis haberet, ediceret.22 At ille confusus ait: Ad sententiam dandam super culpabilem ne moremini.23 Nam ego novi me ob crimen maiestatis reum esse mortis, qui semper contra utilitatem huius regis matrisque eius abii; ac per meum consilium multa fuisse gesta certamina novi, quibus nonnulla Galliarum loca depopulata sunt.24 Haec episcopi audientes, ac lamentantes fratris opprobrium, obtenta vita, ipsum ab ordine sacerdotali, lectis canonum sanctionibus, removerunt: qui statim ad Argentoratensem urbem, quam nunc Strateburgum vocant, deductus, exsilio condemnatus est.25 In cuius locum Romulfus filius Lupi ducis, iam presbyterii honore praeditus, episcopus subrogatus est, Epiphanio abbatis officio, qui basilicae sancti Remigii praeerat, remoto.26 Multa enim auri argentique in huius episcopi regesto pondera sunt reperta.27 Quae autem de illa iniquitatis militia erant, regalibus thesauris sunt illata; quae autem de tributis, aut reliqua ratione Ecclesiae inventa sunt, inibi relicta.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.136 hab1092.62
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XVIII. <<< >>> XX.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIX.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik