monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XVII. <<<     >>> XIX.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., XVIII.

1 Ante hos vero dies cum rex in oratorium domus Mariligensis ingrederetur, viderunt pueri eius hominem ignotum eminus astantem, dixeruntque ad eum: Qui es tu, et unde venis, aut quod est opus tuum? non enim a nobis agnosceris.2 Illo quoque respondente: Quia de vobis sum, dicto citius eiectus extra oratorium, interrogatur.3 Nec mora confitetur, dicens a Fredegunde regina se transmissum ad interficiendum regem, dixitque: Duodecim viri sumus ab ea transmissi, sex huc venimus, alii vero sex Suessionibus remanserunt ad decipiendum filium regis.4 Et ego cum locum praestolans, ut regem Childebertum in oratorio percutere destinarem, timore perterritus, non deliberavi implere quod volui.5 Haec cum dixisset, confestim saevis datus suppliciis, diversos nominat socios; quibus per loca singula inquisitis, alios carceribus mancipant, alios manibus incisis relinquunt, nonnullos auribus naribusque amputatis ad ridiculum laxaverunt.6 Plerique tamen ex vinctis, suppliciorum genera metuentes, propriis se confodere mucronibus; nonnulli etiam inter supplicia defecerunt, ut regis ultio patraretur.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.135 hab1092.62

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik