monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XVI. <<< >>> XVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., XVII.
1 Posthaec cum emisso iudicio a communione fuissent suspensae, abbatissa etiam in monasterium restituta, hae ad Childebertum regem petierunt, adiicientes malum supra malum, denominantes scilicet regi personas quasdam, quae non solum cum ipsa abbatissa adulteria exercerent, verum etiam ad inimicam eius Fredegundem quotidie nuntia deportarent.2 Quod audiens rex, misit qui eos vinctos adducerent: sed cum discussi nihil criminis inventum in eis fuisset, abscedere iussi sunt.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.135 hab1092.62