monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , EXEMPLAR IUDICII EARUMDEM. <<<     >>> XVII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., XVI.

1 « Domnis gloriosissimis regibus, episcopi qui adfuerunt.2 Propitia divinitate, piis atque catholicis populo datis principibus, quibus concessa est regio, rectissime suas causas patefacit religio: intelligens, sacrosancto participante Spiritu, eorum qui dominantur se sociari et constabiliri decreto.3 Et quia ex iussione potestatis vestrae, cum ad Pictavam civitatem pro conditionibus monasterii sanctae recordationis Radegundis convenimus, ut altercationes inter abbatissam eiusdem monasterii.4 vel monachas, quae de ipso grege non salubri deliberatione progressae sunt, ipsis disceptantibus agnoscere deberemus.5 Evocatis partibus, interrogata Chrodieldi vel Basina, quare tam audacter contra suam regulam, foribus monasterii confractis, discesserant, et hac occasione congregatio adunata discissa sit.6 Quae respondentes, professae sunt famis, nuditatis, insuper et caedis se iam non ferre periculum; adiicientes etiam, eo quod diversi earum in balneo lavarentur incongrue, ad tabulam ipsa luserit, atque saeculares cum abbatissa reficerent, etiam sponsalia in monasterio facta sint; de palla holoserica vestimenta nepti suae temerarie fecerit; foliola aurea, quae fuerant in gyro pallae, inconsulte sustulerit et ad collum neptis suae facinorose suspenderit; vittam de auro exornatam, eidem nepti suae superflue fecerit; barbatorias intus eo quod celebraverit.7 Interrogantes abbatissam, quid ad haec responderet, dixit: De fame quod conqueruntur, secundum quod temporis penuria permitteret, nunquam ipsae nimiam egestatem pertulerunt.8 De vestimento vero dixit: Si quis earum arcellulas scrutaretur, amplius eas habere quam necessitas indigeret.9 De balneo vero, quod opponeretur, retulit hoc factum diebus Quadragesimae, et pro calcis amaritudine, ne lavantibus noceret novitas ipsius fabricae, iussisse domnam Radegundem, ut servientes monasterii, publice hoc visitarent, donec omnis odor nocendi discederet.10 Quod per Quadragesimam usque ad Pentecostem in usu famulis fuerit.11 Ad haec Chrodieldis respondit: Et postea similiter multi per tempora laverunt.12 Retulit abbatissa se nec probare quod dicerent, et se nescire an factum sit.13 Sed adhuc inculpans easdem, quod si ipsae vidissent, cur abbatissae non proderent.14 De tabula vero respondit: Et si lusisset vivente domna Radegunde, se minus culpa respiceret; tamen nec in regula per scripturam prohiberi, nec in canonibus retulit, sed ad iussionem episcoporum repromisit, cervice se inflexa per poenitentiam, quidquid iuberetur implere.15 De conviviis etiam ait, se nullam novam fecisse consuetudinem, nisi sicut actum est domna Radegunde; se Christianis fidelibus eulogias obtulisse, nec sibi comprobari cum illis ullatenus convivasse.16 De sponsalibus quoque ait, coram pontifice, clero vel senioribus, pro nepte sua orphanula arrhas accepisse: et tamen si haec culpa sit, veniam se coram cunctis petere professa est; tamen nec tunc convivium in monasterio fecerit.17 De palla quod reputarent, protulit monacham nobilem quae ei mafortem holosericum, quem de parentibus detulit, muneris causa concesserit, et inde partem abscidisset, unde quod vellet et faceret; de reliquo vero quantum opportunum fuit, ad ornatum altaris pallam condigne condiderit; et de illa inscissura quae pallae superfuit, purpuram nepti suae in tunica posuerit, quam ibi dedisse dixit, quo monasterio profuit, quae per omnia donatrix Didimia confirmavit.18 De foliolis aureis et vitta auro exornata, Macconem famulum vestrum praesentem testem adhibuit, eo quod per manum eius ab sponso puellae praedictae neptis suae viginti solidos accepit, unde hoc publice fecerit, nec de re monasterii quidquam ibi permistum sit.19 Interrogata Chrodieldis cum Basina, si forsitan aliquid abbatissae, quod absit, adulterii reputarent, sive quid homicidii vel maleficii fecerit, aut crimen capitale quo percuteretur, edicerent, respondentes protulerunt non habere se aliquid, nisi per haec quae dixerant eam ista fecisse contra regulam proclamarent.20 Ad extremum, pro peccatis quia claustra disrupta sunt et miseris licuit sine disciplina abbatissae suae quod vellent committere per tot mensium spatia, quas credebamus innocentes monachas, nobis protulerunt praegnantes.21 Quibus per ordinem discussis, nec invento crimine quod abbatissam deiiceret, de levioribus causis paterna commonitione contestati sumus, ut haec nullatenus deinceps pro reprehensione repeteret.22 Tunc nobis percunctantibus causam adversae partis, quae maiora crimina commiserunt, id est quae praedicationem sui sacerdotis infra monasterium ne foras procederent, despexerunt, pontifice conculcato, et in summo contemptu in monasterio relicto.23 confractis seris et ianuis, irrito facto discesserunt, et ad suum peccatum aliae tractae transgressae sunt insuper et Gundegisilus pontifex, cum suis provincialibus pro ipsa causa commonitus, per praeceptionem regum Pictavis accessissent, et ad audientiam eas ad monasterium convocarent, despecta commonitione, ipsis occurrentibus ad beati Hilarii confessoris basilicam, ubi ipsae commorabantur accedentes, ut condecet pastorum sollicitudinem, dum commonerentur, facta seditione, fustibus tam pontifices quam ministros affecerunt, et intra basilicam fuderunt sanguinem levitarum.24 Dehinc ex iussione domnorum principum, cum vir venerabilis Theutharius presbyter in causa directus fuerit, et statutum fuisset quando iudicium fieret, non exspectato tempore, monasterium seditiosissime, accensis in corte cuppis, vectibus ac securibus confractis posticis, igne accenso, intra septa caesis et vulneratis monachabus in ipsis oratoriis, spoliato monasterio, denudata et discissa capillis abbatissa, graviter ad ridiculum ducta et tracta per compita, et in locum retrusa, etsi non ligata, nec libera: superveniente diei Paschae festo per saeculum, offerente pontifice pro condemnata pretium, ut spectaret vel baptismum, nec ulla suasione hoc impetrasset vox supplicum, atque respondente Chrodielde, eo quod tale facinus nec scissent, nec iusserint, adhuc Chrodielde asserente ad intersignium suum, ne a suis interficeretur, obtentum sit: unde certum est tractari quid ex hoc datur intelligi, quod additur crudelitati, ad sepulcrum beatae Radegundis fugientem servum monasterii sui occiderent, et scelere crescente nihil petendo sanaverint; sed per se post intrantes monasterium ceperint, et ad domnorum iussionem, ut seditiosos illos in publico repraesentarent, nolentes acquiescere, et contra regum praecepta magis arma tenerent, et se sagittis vel lanceis contra comitem et plebem indignanter erigerent.25 Hinc denuo egressae ad audientiam publicam, extrahunt Crucem sanctam sacratissimamque occulte, et ad iniuriam, indecenter, ad culpam, quae postea restituere coactae sunt in ecclesia.26 Quibus tot capitalibus agnitis facinoribus, nec refraenatis, sed iugiter magis auctis criminibus, nobis eisdem dicentibus, ut abbatissae pro culpa veniam peterent, aut quod male directum fuerat emendarent: et nolentes hoc facere, sed magis de eius interfectione tractarent, quod publice sunt professae; reseratis a nobis et recensitis canonibus, visum est aequissimum eas, usque quo dignam agerent poenitentiam, a communione privari, et abbatissam suo loco permansuram restitui.27 Haec nos pro vestra iussione, quod ad ecclesiasticum pertinuit ordinem, circumspectis canonibus, absque personarum aliqua acceptione suggerimus peregisse.28 De caetero quod de rebus monasterii, vel instrumentis chartarum domnorum regum parentum vestrorum de loco subreptum est, quae se habere professae sunt, sed nobis inobedientes nullatenus erunt voluntarie redditurae, qualiter vestra, vel anteriorum principum merces aeterna permaneat, ad loci instaurationem, vestrae pietatis atque potestatis est auctoritate regia cogere reformari; neque ipsas ad locum, quem tam impie ac profanissime destruxerunt, ne peiora proveniant, vel redire concedite, vel permittatis iterum aspirare: quatenus his in integrum, praestante Domino, restitutis, sub catholicis regibus totum acquiratur Deo, nihil perdat religio: ut status conservatus tam patrum quam canonum nobis proficiat ad cultum, vobis propagetur ad fructum.29 Christus vos Dominus alat regatque, regnum tribuens prolixius, vitamque conferat beatam.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.135 hab1092.62

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , EXEMPLAR IUDICII EARUMDEM. <<<     >>> XVII.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVI.