monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , XIII. <<<     >>> XV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., XIV.

1 Erat autem tunc temporis Theodulfus diaconus urbis Parisiacae, qui sibi videbatur in aliquo sciolus, qui saepius de hac causa altercationes movebat.2 Hic autem de Parisiis urbe abscedens, Andegavis venit, et se Audoveo episcopo subdidit, propter antiquam amicitiam, quam simul Parisios commorantes habuerant: unde et a Ragnemodo Parisiacae urbis episcopo, saepius excommunicatus est, quod ad ecclesiam suam in qua diaconus ordinatus fuerat, redire differret.3 Hic in tanta familiaritate cum praefato Andegavae urbis episcopo adhaeserat, ut non se posset ab eius importunitate discutere, pro eo quod bonis moribus et affectu pio erat.4 Factum est autem ut aedificaret super muros urbis solarium, de quo coenae epulo perfuncto descendens, manum super diaconum sustentabat, qui intantum erat crapulatus a vino, ut vix vel figere gressum valeret, pueroque qui praeibat cum lumine, nescio quid commotus, pugno cervicem ferit. Quo impulso [Al. impulsu] hic cum se continere non potuisset, cum ipso impetu de muro praecipitatur, sudarium episcopi quod balteo dependebat arripiens, cum quo pene dilapsus fuerat, nisi pedes episcopi abbas velociter amplexus esset.5 Qui ruens super lapidem, confractis ossibus, et crate pectoris, sanguinem cum felle disrupto evomens spiritum exhalavit.6 Erat enim et vino deditus, et in adulterio dissolutus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.135 hab1092.62