monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , X. <<< >>> XII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., XI.
1 Chlotharius vero Chilperici quondam regis filius graviter aegrotavit, et intantum desperatus est habitus, ut regi Guntchramno obitus eius fuisset nuntiatus: unde factum est, ut egrediens de Cabillono, quasi Parisios accedere cupiens, usque ad terminos Senonicae urbis accederet.2 Sed cum audisset convaluisse puerum, de itinere est regressus.3 Sed cum eum Fredegundis mater eius desperatum vidisset, multum pecuniae ad basilicam sancti Martini vovit, et sic puer melius agere visus est.4 Sed et ad Warochum nuntios dirigit, ut qui adhuc in Britanniis de exercitu Guntchramni regis retinebantur, pro huius vita absolverentur, quod ita Warochus implevit: unde manifestatum est, huius mulieris colludio, et Beppolenum interfectum esse, et exercitum fuisse collisum.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.135 hab1092.62
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik