monumenta.ch > Gregorius Turonensis > X.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , IX. <<<     >>> XI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., X.

1 Anno igitur decimo quinto Childeberti regis, qui est Guntchramni nonus atque vicesimus, dum ipse Guntchramnus rex per Vosagum silvam venationem exerceret, vestigia occisi bubali deprehendit.2 Cumque custodem silvae arctius distringeret, quis haec in regali silva gerere praesumpsisset, Chundonem cubicularium regis prodidit.3 Quo haec loquente, iussit eum apprehendi, et Cabillonum compactum in vinculis duci.4 Cumque uterque in praesentia regis intenderent, et Chundo diceret, nunquam a se haec praesumpta quae obiiciebantur, rex campum diiudicat.5 Tunc cubicularius ille dato nepote pro se, qui hoc certamen adiret, in campo uterque steterunt; iactaque puer ille lancea super custodem silvae, pedem eius transfigit, moxque resupinus ruit.6 Puer vero extracto cultro qui de cingulo dependebat, dum collum ruentis incidere tentat, cultro sauciati ventre transfoditur: cecideruntque ambo, et mortui sunt.7 Quod videns Chundo, ad basilicam sancti Marcelli fugam iniit.8 Acclamante vero rege ut comprehenderetur, priusquam limen sanctum attingeret, comprehensus est, vinctusque ad stipitem lapidibus est obrutus.9 Multum se ex hoc deinceps rex poenitens, ut sic eum ira praecipitem reddidisset, ut pro parvulae causae noxa, fidelem sibique necessarium virum tam celeriter interemisset.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.135 hab1092.62