monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , VII. <<< >>> IX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., VIII.
1 In confinio vero termini Arverni, Gabalitani atque Rutheni, synodus episcoporum facta est contra Tetradiam, relictam quondam Desiderii, eo quod repeteret ab ea Eulalius comes res quas ab eo fugiens secum tulisset.2 Sed hanc causam, vel qualiter Eulalium reliquerit, vel quemadmodum ad Desiderium confugerit altius memorandum putavi.3 Eulalius autem, ut iuvenilis aetas habet, agebat quaepiam irrationabiliter: unde factum est, ut a matre saepius increpitus, haberet in eam odium quam amare debuerat.4 Denique cum in oratorio domus suae haec in oratione frequenter incumberet, et nocturnas vigilias persaepe dormientibus famulis, in oratione cum lacrymis expleret, in cilicio quo orabat suggillata reperitur.5 Sed nescientibus cunctis quis haec fecisset; crimen tamen parricidii refertur ad filium.6 Haec cum Cautinus episcopus Arvernae urbis comperisset, eum a communione submovit.7 Convenientibus autem civibus cum sacerdote ad festivitatem beati martyris Iuliani, ad pedes episcopi Eulalius ille prosternitur, querens se inauditum a communione remotum.8 Tunc episcopus permisit eum cum caeteris Missarum spectare solemnia.9 Verum ubi ad communicandum ventum est, et Eulalius ad altarium accessisset, ait episcopus: Rumor populi parricidam te proclamat esse.10 Ego vero utrum perpetraveris hoc scelus, an non, ignoro: idcirco in Dei hoc et beati martyris Iuliani statuo iudicio.11 Tu vero, si idoneus es, ut asseris, accede propius, et sume tibi Eucharistiae particulam, atque impone ori tuo.12 Erit enim Deus respector conscientiae tuae.13 At ille accepta Eucharistia, communicans abscessit.14 Habebat enim uxorem Tetradiam nobilem ex matre, patre inferiorem.15 Sed cum in domo sua vir ancillarum concubitu misceretur, coniugem negligere coepit, et cum ab scorto reverteretur, gravissimis eam plagis saepius afficiebat.16 Sed et pro multis sceleribus debita nonnulla contraxerat, in quibus ornamenta et aurum uxoris saepissime evertebat.17 Denique inter has angustias mulier collocata, cum honorem omnem, quem in domo viri habuerat perdidisset, et ille abisset ad regem, haec a Viro [Al. Vero], sic enim erat nomen hominis, mariti sui nepote concupiscitur, scilicet ut quia ille perdiderat coniugem, huius matrimonio iungeretur.18 Virus autem timens inimicitias avunculi, mulierem Desiderio duci transmisit, videlicet ut succedente tempore copularetur ei: quae omnem substantiam viri sui, tam in auro quam in argento, et vestimentis, et quae moveri poterant, cum seniore filio secum sustulit, relicto in domo alio iuniore.19 Rediens vero Eulalius ex itinere, comperit quae acciderant.20 Sed cum mitigato dolore paululum quievisset, super Virum nepotem suum irruit, eumque inter arcta vallium Arvernarum interemit.21 Audiens autem Desiderius, qui et ipse uxorem nuper perdiderat, quod scilicet Virus interfectus fuisset, coniugio suo Tetradiam sociavit.22 Eulalius vero puellam de monasterio Lugdunensi diripuit, eamque accepit.23 Sed concubinae eius, instigante, ut quidam asserunt, invidia, maleficiis sensum eius oppilaverunt.24 Post multum vero temporis, Eulalius Emerium huius puellae consobrinum clam appetiit, occiditque.25 Similiter Socratium fratrem sororis suae quem pater ex concubina habuerat, interemit.26 Et alia multa mala fecit, quae enarrare perlongum est.27 Ioannes filius eius, qui cum sua discesserat genitrice, a domo Desiderii dilapsus, Arvernum venit.28 Cumque iam Innocentius episcopatum Ruthenae urbis ambisset, mandatum ei mittit Eulalius, ut res quae ipsi in huius civitatis territorio debebantur, per huius auxilium recipere posset.29 Sed Innocentius ait: Si de filiis tuis unum accipio, quem clericum factum in solatio meo retineam, faciam quae precaris.30 At ille transmisit puerum, Ioannem nomine, recepitque res suas.31 Susceptoque Innocentius episcopus puero, totondit comam capitis eius, deditque eum archidiacono ecclesiae suae; qui in tanta se abstinentia subdidit, ut pro tritico hordeum sumeret, pro vino aquam hauriret, et pro equo asino uteretur, vestimenta vilissima habens.32 Igitur coniunctis, ut diximus, sacerdotibus et viris magnificis in confinio supradictarum urbium, Tetradia ab Agino repraesentatur, atque Eulalius contra eam causaturus accessit.33 Cumque res quas de eius, abiens ad Desiderium, domo abstulerat, inquireret, iudicatum est Tetradia, ut quadrupla satisfactione ablata restitueret, filiosque quos de Desiderio conceperat, incertos haberi: illud etiam ordinantes, ut si haec quae Eulalio est iussa dissolveret, accedendi in Arvernum licentia praeberetur, rebusque suis, quae ei ex paterna successione obvenerant absque calumnia frueretur: quod ita factum est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.133 hab1092.60
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , VII. <<< >>> IX.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VIII.