monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , VI. <<<     >>> VIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., VII.

1 In supradicta vero urbe Childebertus rex omne tributum tam ecclesiis quam monasteriis, vel reliquis clericis, qui ad Ecclesiam pertinere videbantur, aut quicunque Ecclesiae officium excolebant, larga pietate concessit.2 Multum enim iam exactores huius tributi exspoliati erant, eo quod per longum tempus et succedentium generationes, ac divisis in multas partes ipsis possessionibus, colligi vix poterat hoc tributum.3 Quod hic, Deo inspirante, ita praecepit emendari, ut quod super haec fisco deberetur, nec exactorem damna percuterent, nec Ecclesiae cultorem tarditas de officio aliqua revocaret.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.133 hab1092.60