monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., , III. <<< >>> V.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER DECIMUS., IV.
1 Mauricius autem Carthaginenses illos, qui legatos Childeberti regis anno superiore (Sup. cap. 2) interemerant, vinctos manibus, catenisque oneratos, ad eius direxit praesentiam, duodecim scilicet numero viros, sub ea videlicet conditione, ut si eos interficere vellet, haberet licentiam, sin autem ad redimendum laxaret, trecentis pro uno quoque acceptis aureis quiesceret, sicque ut quod vellet eligeret: quo facilius sopito scandalo, nulla occasio inter ipsos inimicitiae oriretur.2 Sed rex Childebertus differens homines vinctos accipere, ait: Incertum apud nos habetur, utrum ii sint homicidae illi quos adducitis, an alii, vel fortassis servi cuiuscunque habentur, cum nostri bene ingenui generatione fuerint, qui apud vos fuerunt interempti.3 Praesertim et Grippo astabat, qui eo tempore legatus cum eisdem fuerat missus, qui interfecti sunt, ac dicebat: Quia praefectus urbis illius cum collectis duobus aut tribus hominum millibus irruit super nos, interemitque socios meos: in quo excidio et ego ipse interissem, si me viriliter defendere nequivissem.4 Accedens autem ad locum homines agnoscere potero; de quibus si imperator vester, ut dicitis, nostro cum domino pacem custodire deliberat, ultionem exigere debet: et sic dato rex placito, ut post eos ad imperatorem dirigeret, ipsos abscedere iubet.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.133 hab1092.60