monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XLIII. <<<
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XLIV.
1 Eo anno post clausum Pascha, tam immensa cum grandine pluvia fuit, ut infra duarum aut trium horarum spatium, etiam per minores vallium meatus, ingentia currere flumina viderentur; arbores in autumno floruerunt, et poma, sicut prius dederant, ediderunt.2 Mense nono rosae apparuerunt.3 Flumina vero ultra modum excreverunt, ita ut excedentia littora loca, quae nunquam contingere consueta fuerant, operirent, non minimum sationibus inferentia damnum.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.131 hab1092.58