monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XL. <<< >>> XLII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XLI.
1 Dum autem haec agerentur, Gundegisilus Burdegalensis, adiunctis secum Nicasio Egolismensi et Saffario Petragorico, ac ipso Maroveo Pictavensi episcopis, eo quod huius urbis metropolis esset, ad basilicam sancti Hilarii advenit, arguens has puellas, et in monasterium reducere cupiens.2 Sed cum illae obstinatius reluctarentur, et hic cum reliquis iuxta epistolam superius nominatam eis excommunicationem indiceret, exsurgens turba murionum praefatorum, tanta eos in ipsa sancti Hilarii basilica caede mactavit, ut corruentibus in pavimento episcopis, vix consurgere possent; sed et diaconi et reliqui clerici sanguine perfusi, cum effractis capitibus basilicam sunt egressi.3 Tam immensus enim eos, et, ut credo, diabolo cooperante, pavor obsederat, ut egredientes a loco sancto, nec sibi valedicentes, unusquisque per viam quam arripere potuit, repedaret.4 Adfuit huic calamitati et Desiderius diaconus Syagrii Augustidunensis episcopi, qui non inquisito Clenni fluminis vado, quo primum littus attigit est ingressus, ac natante equo ripae ulterioris campo evectus est.5 Ex hoc Chrodieldis ordinatores eligit, villas monasterii pervadit, et quoscunque de monasterio arripere potuisset, plagis ac caedibus affectos suo servitio subiugabat, minans ut si monasterium posset ingredi abbatissam de muro proiectam terrae deiiceret.6 Quod cum Childeberto regi nuntiatum fuisset, statim directa auctoritate praecepit Macconi comiti ut haec reprimere omni intentione deberet.7 Gundegisilus autem cum has a communione suspensas cum caeteris, ut diximus, reliquisset episcopis, epistolam ex suo fratrumque praesentium nomine conscripsit ad sacerdotes illos, qui tunc cum rege Guntchramno fuerant aggregati: a quibus haec rescripta suscepit.8 EXEMPLAR RESCRIPTI. « Domnis semper suis, atque apostolica sede dignissimis, Gundegisilo, Nicasio et Saffario, Aetherius, Syagrius, Aunacharius, Hesychius, Agroecola, Urbicus, Felix, Veranus, item Felix, et Bertchramnus episcopi.9 Litteras vestrae beatitudinis, quantum reserante nuntio de vestra sospitate gavisi, excepimus, tantum de iniuria quam vos pertulisse signastis, non modico moerore astringimur; dum et regula transcenditur, et nulla reverentia religioni servatur.10 Sed quia indicastis monachas, quae de monasterio bonae memoriae Radegundis, instigante diabolo, fuerunt digressae, quod nullam a vobis acquieverint correctionem audire, nec infra monasterii sui septa, de quo egressae fuerant, voluissent reverti: insuper basilicae domni Hilarii per caedes vestras vestrorumque iniuriam intulisse.11 Quapropter ipsas a communionis gratia visi fueritis suspendere, ac per hoc nostram exinde mediocritatem elegistis consulere.12 Igitur quia optime vos novimus statuta canonum percurrisse, ac regulae plenitudinem continere, ut qui in talibus excessibus videntur deprehendi, non solum excommunicatione, verum etiam poenitentiae satisfactione debeant coerceri: ea de re addentes cum venerationis cultu summae aviditatis dilectionis instinctum, indicamus ea quae definistis nos concordanter vestrae sententiae consentire, quoadusque in synodali concilio Kalendis Novembribus pariter positi, debeamus consilio pari tractare, qualiter talium temeritas frenum districtionis possit accipere, ut deinceps nulli liceat sub hunc lapsum faciente iactantia similia perpetrare.13 Attamen quia nos sua dictione domnus Paulus apostolus (II Tim. IV, 2) indesinenter videtur monere, ut opportune inopportuneque debeamus quoscunque excedentes sedula praedicatione corrigere, et pietatem protestatur ad omnia utilem esse, ideo suggerimus adhuc, ut oratione assidua Domini misericordiam deprecemini (I Tim. IV, 8), ut ipse spiritus compunctionis ipsas inflammare dignetur, ut id quod per delictum visae sunt contraxisse, digna satisfactione poeniteant; ut in monasterio suo vestra praedicatione animae, quae quodammodo perierunt, propitio Christo revertantur; ut ille qui unam humeris illatam errantem ovem ad ovile reduxit, et de istarum transgressione, quasi acquisito gregi congaudere dignetur.14 Hoc specialius postulantes, ut pro nobis intercessionum vestrarum suffragia indesinenter, ut confidimus, tribuatis.15 Peculiaris vester Aetherius peccator salutare praesumo.16 Cliens vester Hesychius reverenter audeo salutare.17 Amator vester Syagrius reverenter saluto.18 Cultor vester Urbicus peccator famulanter saluto.19 Venerator vester Veranus episcopus reverenter saluto.20 Famulus vester Felix salutare praesumo.21 Humilis vester atque amator Felix audeo salutare.22 Humilis atque obediens vester Bertchramnus episcopus salutare praesumo.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.131 hab1092.58
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XL. <<< >>> XLII.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLI.