monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XL.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXXIX. <<< >>> XLI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XL.
1 Detrahebant autem et de episcopo, dicentes, quia illius dolo et hae turbatae, et monasterium erat derelictum; sed materiam huius scandali altius placuit memorari.2 Tempore Chlothacharii regis, cum beata Radegundis hoc monasterium instituisset, semper subiecta et obediens cum omni congregatione sua anterioribus fuit episcopis.3 Tempore vero Sigiberti, postquam Maroveus episcopatum urbis adeptus est, acceptis epistolis Sigiberti regis pro fide ac devotione Radegundis beatae, in partes Orientis clericos destinat, pro Dominicae crucis ligno, ac sanctorum apostolorum caeterorumque martyrum reliquiis.4 Qui euntes detulerunt haec pignora: quibus delatis, petiit regina episcopum, ut cum honore debito grandique psallentio in monasterio locarentur.5 Sed ille despiciens suggestionem eius, ascensis equitibus, villae se contulit.6 Tunc regina iterato ad regem Sigibertum direxit, deprecans ut iniunctione sua quicunque ex episcopis haec pignora, cum illo quo decebat honore, votumque eius exposcebat, in monasterio collocaret.7 Ad hoc enim opus beatus Eufronius urbis Turonicae episcopus iniungitur.8 Qui cum clericis suis Pictavum accedens, cum grandi psallentio, et cereorum micantium ac thimiamatis apparatu, sancta pignora, absente loci episcopo, in monasterium detulit.9 Posthaec cum pontificis sui saepius gratiam quaereret, nec posset adipisci, necessitate commota cum abbatissa sua quam instituerat, Arelatensem urbem expetunt: de qua regula sancti Caesarii atque Caesariae beatae suscepta, regis se tuitione munierunt, scilicet quia in illum, qui pastor esse debuerat, nullam curam defensionis suae poterant reperire.10 Ex hoc scandalo de die in diem propagato, tempus migrationis beatae Radegundis advenit: qua migrante, iterum petiit abbatissa, se sub sacerdotis sui potestate degere.11 Quod ille cum primum respuere voluisset, consilio suorum promisit se patrem earum, sicut dignum erat, fieri, et ubi necessitas fuisset, suam praebere defensionem.12 Unde factum est ut abiens ad Childebertum regem praeceptionem eliceret, ut ei hoc monasterium, sicut reliquas parochias, regulariter liceat gubernare.13 Sed nescio quid, credo, adhuc in eius animis residebat, ut hae puellae asserunt, quod moveret scandalum.14 His vero intendentibus, ut ad regis, sicut diximus, praesentiam properarent, dedimus eis consilium, dicentes: Intenditis contra rationem, et nullo modo vobis ea series inseri potest, quae blasphemium arceat.15 Sed si, ut diximus, rationem praetermittitis, nec salubre consilium vultis accipere, vel hoc coniicite in animis vestris, ut praeterito hiberni huius tempore, quod in hoc verno accessit, cum aurae commodiores fuerint, quo ducit voluntas, pergere valeatis.16 Quod consilium aptum suscipientes, subsequente aestate, relictis Turonis, caeteris sanctimonialibus commendatis consobrinae suae, Chrodieldis ad regem Guntchramnum accessit.17 A quo suscepta ac muneribus honorata, Turonis est regressa, Constantina filia Burgolini in monasterio Augustidunensi relicta, exspectans episcopos qui a rege fuerant iussi advenire, et causam ipsarum cum abbatissa discutere.18 Multae tamen ex his a diversis circumventae matrimonio copulatae sunt, priusquam haec a rege regrederetur.19 Cumque praestolantes adventum, nullum episcopum advenire sensissent, Pictavum regressae sunt, et se infra basilicam sancti Hilarii tutaverunt, congregatis secum furibus, homicidis, adulteris, omniumque criminum reis, stabilientes se ad bellum, atque dicentes: Quia reginae sumus, nec prius in monasterium nostrum ingredimur, nisi abbatissa eiiciatur foras.20 Erat ibi tunc reclausa quaedam, quae ante paucos annos per murum se deiiciens, ad basilicam sancti Hilarii confugit, multa in abbatissam crimina evomens, quae tamen falsa cognovimus.21 Sed postquam in monasterium per eum locum unde se praecipitaverat funibus est attracta, petiit ut se in cellulam secretam reclauderet, dicens: Quia multum peccavi in Dominum et domnam meam Radegundem, quae illis diebus superstes erat; volo me, ait, ab hac frequentia congregationis totius amovere, et poenitentiam pro neglectis meis agere.22 Scio enim quia misericors est Dominus, et remittit confitentibus se peccata.23 Et ingressa est in cellulam.24 Cum autem hoc scandalum commotum fuisset, et Chrodieldis a Guntchramno rege regressa esset, haec disrupto nocturnis horis cellulae ostio egressa est a monasterio, et ad Chrodieldem abiit, multa, sicut prius fecerat, crimina de abbatissa prorumpens.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.131 hab1092.58
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXXIX. <<< >>> XLI.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XL.