monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXXVIII. <<<     >>> XL.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XXXIX.

1 In monasterio vero Pictavensi, insidiante diabolo in corde Chrodieldis, quae se Chariberti quondam regis filiam asserebat, orto scandalo, ipsa quoque quasi de parentibus confisa regibus, exactis sacramentis a sanctimonialibus, ut iniectis in abbatissam Leuboveram criminibus, ea monasterio deiecta, ipsam substituerunt principalem.2 Egressaque est cum quadraginta aut eo amplius puellis, et consobrina sua Basina filia Chilperici, dicens: Quia vado ad parentes meos reges, ut eis contumeliam nostram innotescere valeam: quia non ut filiae regum, sed ut malarum ancillarum genitae in hoc loco humiliamur.3 Infelix ac facilis non recordans, in qua se humilitate beata Radegundis, quae hoc instituit monasterium, exhibebat.4 Egressa ergo ab eo Turonis advenit, dataque nobis salutatione, ait: Deprecor, sancte sacerdos, ut has puellas, quae in magnam humilitatem ab abbatissa Pictavensi redactae sunt, custodire digneris, ac cibum praebere, donec ego eam ad reges parentes nostros, exponamque eis quae patimur, et revertar.5 Quibus ego aio: Si abbatissa deliquit, aut canonicam regulam in aliquo praetermisit, accedamus ad fratrem nostrum Maroveum episcopum, et coniuncti arguamus eam: emendatisque negotiis restituamini in monasterium vestrum, ne dispergatur luxuria, quod sancta Radegundis ieiuniis et orationibus crebris, eleemosynisque frequentibus aggregavit.6 Et illa respondit: Nequaquam, sed ad reges ibimus.7 Et ego: Quare rationi resistitis? ob quam rem sacerdotale monitum non auditis? Vereor ne coniuncti sacerdotes Ecclesiarum vos a communione removeant.8 Sic enim et ab antecessoribus in epistola quam ad beatam Radegundem in initio huius congregationis scripserunt, habetur insertum: cuius exemplaria huic lectioni inserere placuit.9 EXEMPLAR EPISTOLAE. « Dominae beatissimae et in Christo Ecclesiae filiae Radegundi, Eufronius, Praetextatus, Germanus, Felix, Domitianus, Victorius, et Domnolus episcopi.10 Sollicita sunt iugiter circa genus humanum immensae divinitatis provisura remedia, nec ab assiduitate beneficiorum suorum quocunque loco vel tempore videntur aliquando seiuncta, cum pius rerum Arbiter tales in haereditate culturae ecclesiasticae personas ubique disseminat, quibus agrum eius intenta operatione fidei rastro colentibus, ad felicem centeni numeri reditum divina temperie Christi seges valeat pervenire.11 Tantum igitur benignitatis eius se passim dispensatio profutura diffundit, ut illud nusquam deneget quod prodesse multis agnoscit.12 Quarum personarum exemplo sanctissimo cum iudicaturus advenerit, habeat in plurimis quod coronet.13 Itaque cum ipso catholicae plurimis quod coronet.14 Itaque cum ipso catholicae religionis exortu coepissent Gallicanis in finibus venerandae fidei primordia respirare, et adhuc ad paucorum notitiam tunc ineffabilia pervenissent Trinitatis Dominicae sacramenta; ne quid hic minus acquireret, quam in orbis circulo praedicantibus apostolis obtineret, beatum Martinum peregrina de stirpe ad illuminationem patriae dignatus est dirigere, misericordia consulente.15 Qui licet apostolorum tempore non fuerit, tamen apostolicam gratiam non effugit.16 Nam quod defuit in ordine, suppletum est in mercede: quoniam sequens gradus illi nihil subtrahit, qui meritis antecellit.17 Huius quoque, reverentissima filia, in vobis congratulamur rediviva surgere supernae dilectionis exempla, propitiatione divina.18 Nam declinante tempore saeculi vetustate, vestri sensus certamine fides revirescit in flore: et [Forte ut] quod veterno tepuerat algore senectae, tandem ferventis animi rursus incalescat ardore.19 Sed cum pene eadem veneris ex parte, qua beatum Martinum huc didicimus accessisse, non est mirum si illum imitari videaris in opere, quem tibi ducem credimus itineris exstitisse: ut cuius es secuta vestigia, felici voto compleas et exempla, et beatissimum virum in tanto tibi facias esse socium, in quantum partem refugis habere de mundo.20 Cuius opinionis radio praemicante, ita reddis audientium pectora coelesti fulgore suffusa, ut passim provocati puellarum animi, divini ignis scintilla succensi, raptim festinent avide in charitate Christi fonte vestri pectoris irrigari, et relictis parentibus te sibi magis eligant, quam matrem.21 Facit hoc gratia, non natura.22 Igitur huius studii vota videntes, gratias clementiae supernae referimus, qui voluntates hominum suae facit voluntati connecti: quoniam confidimus quas apud vos iubet colligi, suo vult amplexu servari.23 Et quia quasdam comperimus, divinitate propitia, de nostris territoriis ad institutionem vestrae regulae desiderabiliter convolasse, inspicientes etiam vestrae petitionis epistolam, libenter a nobis exceptam, hoc Christo auctore et remediatore firmamus: ut licet omnes aequaliter quae ibi conveniunt, in Domini charitate mansurae debeant inviolabiliter custodire, quod videntur libentissimo animo suscepisse, quoniam contaminari non debet Christo fides coelo teste promissa, ubi non leve scelus est templum Dei, quod absit, pollui, ut ab eo possit ira succendente disperdi.24 Tamen specialiter definimus, si qua, sicut dictum est, de locis sacerdotaliter nostrae gubernationi, Domino providente, commissis, in Pictava civitate vestro monasterio meruerit sociari, secundum beatae memoriae domni Caesarii Arelatensis episcopi Constituta, nulli sit ulterius discedendi licentia, quae, sicut continet regula, voluntate propria videtur ingressa: ne unius turpi dedecore ducatur in crimen [Al. crimine], quod apud omnes emicat in honore.25 Et ideo si, quod avertat Deus, aliqua insanae mentis illicitatione succensa, ad tanti opprobrii maculam praecipitare suam voluerit disciplinam, gloriam et coronam, ut inimici consilio, sicut Eva eiecta de paradiso, per qualemcunque de claustris ipsius monasterii, immo de coeli regno exire pertulerit, mergenda et conculcanda vili platearum in luto, separata a communione nostra, diri anathematis vulnere feriatur.26 Ita ut si fortassis Christo relicto homini voluerit nubere, diabolo captivante, non solum ipsa quae refugit, sed etiam ille qui ei coniunctus est, turpis adulter, et potius sacrilegus quam maritus: vel quisquis ut hoc fieret, venenum magis quam consilium ministravit, simili ultione, sicut de illa dictum est, coelesti iudicio, nobis optantibus, percellatur, donec separatione facta, per competentem exsecrandi criminis poenitentiam, a loco quo egressa fuerat, recipi meruerit et adnecti.27 Adiicientes etiam, ut eorum qui nobis quandoque successuri sunt sacerdotes, similis condemnationis teneantur astrictae reatu; et si, quod non credimus, aliquid ipsi voluerint aliter quam nostra deliberatio continet, relaxare, noverint se nobiscum aeterno Iudice definiente causaturos: quia communis est salutis instructio, si quod Christo promittitur inviolabiliter observetur.28 Quod nostrae determinationis decretum, pro firmitatis intuitu, propriae manus subscriptione credimus roborandum, perpetualiter a nobis Christo auspice servaturum.29 » Lecta igitur hac epistola, Chrodieldis dixit: Nunquam nos ulla retinebit mora, nisi ad reges, quos parentes nostros esse novimus, accedamus.30 Venerant enim pedestri itinere a Pictavo, nec ullius equitis [I. equi] beneficium habuerant: unde anhelae et satis exiguae erant.31 Sed nec victus alimoniam ullam eis in via quisquam praebuerat.32 Accesserunt enim ad urbem nostram die prima mensis primi; erant enim pluviae magnae, sed et viae dissolutae erant a nimia immensitate aquarum.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.131 hab1092.58

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXXVIII. <<<     >>> XL.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIX.