monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXXVII. <<< >>> XXXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XXXVIII.
1 Cum autem Faileuba regina Childeberti regis, partu edito mox exstincto, aegrotaret, attigit aures eius sermo, quod quidam vel contra eam, vel contra Brunichildem reginam agere conarentur.2 Cumque confortata ab incommodo, ad regis praesentiam accessisset, omnia tam ei quam matri eius quae audierat reseravit.3 Verba autem huiuscemodi erant, quod scilicet Septimina nutrix infantum eius, consilio suadere vellet regi, ut eiecta matre, coniugeque relicta, aliam sortiretur uxorem, et sic cum eodem quaecunque vellent, vel actu agerent, vel precibus obtinerent.4 Quod si his rex nollet acquiescere quae suadebat, ipso maleficiis interempto, elevatis filiis eius in regnum, repulsa nihilominus matre eorum et avia, ipsi regerent regnum.5 Huius enim consilii socios pronuntiat esse Sunnegisilum comitem stabuli, et Gallomagnum referendarium, atque Droctulfum, qui ad solatium Septiminae ad nutriendum regis parvulos fuerat datus.6 Denique corripiuntur hi duo, Septimina videlicet et Droctulfus.7 Nec mora, extensi inter stipites cum vehementius caederentur, profitetur Septimina se virum suum Iovium maleficiis interfecisse ob amorem Droctulfi, ipsumque secum scorto misceri.8 De his quae supra diximus causis pariter confitentur, et memoratos viros in hoc consilio habitos indicant.9 Nec mora, inquiruntur et ipsi: sed conscientia terrente, latebram infra ecclesiarum septa petiere.10 Ad quos rex ipse procedens, ait: Egredimini in iudicium, ut cognoscamus de his quae vobis obiiciuntur, si vera sint an falsa.11 Nam ego, ut opinor, in hanc ecclesiam fuga dilapsi non fuissetis, nisi vos conscientia terruisset.12 Verumtamen promissionem habete de vita, etiamsi culpabiles inveniamini.13 Christiani enim sumus; nefas est enim vel criminosos ab ecclesia eductos punire.14 Tunc educti foras, cum rege venerunt ad iudicium: discussique reclamant, dicentes: Quia Septimina cum Droctulfo hoc nobis consilium patefecit.15 Sed nos exsecrantes ac fugientes, nunquam consentire voluimus hoc scelus.16 Et rex: Si, inquit, vos nullam conniventiam praebuissetis, nostris auribus utique intulissetis.17 Verumne ergo est, vos in hac causa praebuisse consensum, cum hoc nostrae scientiae occuli voluistis? Et statim eiecti foras, iterum ecclesiam petierunt.18 Septimina vero cum Droctulfo vehementer caesa, ac cauteriis accensis in facie vulnerata, ablatis omnibus quae habebat, in Marilegium villam deducitur, ut scilicet trahens molam, his quae in gynaecio erant positae, per dies singulos farinas ad victus necessarias praepararet.19 Droctulfum autem incisis capillis et auribus, ad vineam excolendam delegaverunt, sed post dies paucos fuga dilabitur, inquisitusque ab actore iterum ad regem deducitur, ibique multum caesus iterum ad vineam quam reliquerat destinatur.20 At vero Sunnegisilus et Gallomagnus privati a rebus quas a fisco meruerant, in exsilium retruduntur.21 Sed venientibus legatis, inter quos episcopi erant, a rege Guntchramno, et petentibus pro his, ab exsilio revocantur: quibus nihil aliud est relictum, nisi quod habere proprium videbantur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.131 hab1092.58