monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXXVI. <<<     >>> XXXVIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XXXVII.

1 Erat autem apud urbem Suessionas his diebus Droctigisilus, qui propter nimiam, ut ferunt, potationem, quarto instante anno sensum perdiderat.2 Asserebant enim multi civium, quod hoc ei maleficiis accessisset, per emissionem archidiaconi quem ab honore repulerat, intantum ut infra muros urbis hanc amentiam magis haberet; si vero de civitate fuisset egressus, agebat commodius.3 Cumque rex supradictus ad urbem venisset, et hic melius ageret, non permittebatur ingredi urbem propter regem qui advenerat.4 Et licet esset vorax cibi ac potator vini extra modum, et ultra quam sacerdotalem cautelam decet, tamen nullum de eo adulterium quispiam est locutus.5 Verumtamen in sequenti cum apud Sauriciacum villam episcoporum synodus aggregata fuisset, iussum est ut liceret ei ingredi urbem suam.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.131 hab1092.58