monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXXV. <<< >>> XXXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XXXVI.
1 Igitur anno quo supra regni sui Childebertus rex morabatur cum coniuge et matre sua infra terminum urbis, quam Strataburgum vocant.2 Tunc viri fortiores, qui in urbe erant Suessionica sive Meldensi, venerunt ad eum dicentes: Da nobis unum de filiis tuis, ut serviamus ei, scilicet ut de progenie tua pignus retinentes nobiscum, facilius resistentes inimicis, terminos urbis tuae defensare studeamus.3 At ille gavisus nuntio, Theodobertum filium suum seniorem illuc dirigendum destinat; cui comitibus, domesticis, maioribus atque nutritiis, et omnibus qui ad exercendum servitium regale erant necessarii delegatis, mense sexto huius anni direxit eum iuxta voluntatem virorum, qui eum a rege flagitaverant transmittendum: suscepitque eum populus gaudens ac deprecans, ut vitam eius patrisque sui aevo prolixiore pietas divina concederet.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.131 hab1092.58
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik