monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXXIV. <<< >>> XXXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XXXV.
1 Beretrudis vero moriens filiam suam haeredem instituit, relinquens quaepiam vel monasteriis puellarum quae ipsa instituerat, vel ecclesiis sive basilicis confessorum sanctorum.2 Sed Waddo, cuius in superiore libro meminimus, querebatur a genero eius equos suos fuisse direptos: cogitavitque accedere ad villam eius unam, quam reliquerat filiae, quae infra Pictavum terminum erat, dicens: Hic a regno alterius veniens diripuit equos meos, et ego auferam villam eius.3 Interea mandatum mittit agenti, ut se adveniente omnia quae erant ad expensam eius necessaria, praepararet.4 Quod ille audiens, coniunctis secum hominibus ex domo illa se ad bellum praeparat, dicens: Nisi moriar, non ingredietur Waddo in domum domini mei.5 Audiens autem uxor Waddonis apparatum scilicet belli instaurari contra virum suum, ait ad eum: Ne accesseris illuc, chare coniux: morieris enim si abieris, et ego cum filiis misera ero.6 Et iniecta manu, voluit cum retinere, dicente praeterea tum filio: Si abieris pariter moriemur, et relinques genitricem meam viduam, orphanosque germanos meos.7 Sed cum eum haec verba penitus retinere non possent, furore accensus contra filium, et timidum eum mollemque exclamans, proiecta secure pene cerebrum eius illisit.8 Sed ille in parte excussus, ictum ferientis evasit.9 Ascensis denique equitibus abierunt, mandans iterum actori, ut domo scopis mundata stragulis scamna operiret.10 Sed ille parvipendens mandatum eius, cum turbis, sicut diximus, virorum ac mulierum ante fores domini sui stetit, operiens adventum huius.11 Qui veniens, statim ingressus domum, ait: Cur non sunt scamna haec operta stragulis, aut domus scopis mundata? Et elevans manum cum sica, caput hominis libravit; ceciditque et mortuus est.12 Quod cernens filius hominis mortui, emissa ex adverso lancea, contra Waddonem dirigit: cuius mediam alvum ictu penetravit a tergo egressa falarica, et ruens ad terram, adveniente multitudine quae collecta fuerat, lapidibus obrui coepit.13 Tunc quidam de his qui venerant cum eo, inter imbres saxeos accedentes, coopertum sago, ac populo mitigato, eiulante filio eius, eumque super equum elevans, adhuc viventem domui reduxit.14 Sed protinus sub lacrymis uxoris ac filiorum spiritum exhalavit.15 Explicita igitur tam infeliciter vita, filius eius ad regem abiit, resque eius obtinuit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.131 hab1092.58