monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXXIII. <<<     >>> XXXV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XXXIV.

1 Rigunthis autem filia Chilperici, cum saepius matri calumnias inferret, diceretque se esse dominam, genitricemque suam servitio redhiberi, et multis eam et crebro conviciis lacessiret, ac interdum pugnis se alapisque caederent, ait ad eam mater: Quid mihi molesta es, filia? Ecce res patris tui, quae penes me habentur, accipe, et utere eis ut libet.2 Et ingressa in regestum reseravit arcam monilibus ornamentisque pretiosis refertam: de qua cum diutissime res diversas extrahens filiae astanti porrigeret, ait ad eam: Iam enim lassata sum.3 Immitte tu, inquit, manum, et eiice quod inveneris.4 Cumque illa immisso brachio res de arca abstraheret, apprehenso mater opertorio arcae super cervicem eius illisit.5 Quod cum in fortitudine premeret, atque gulam eius axis inferior ita attereret, ut etiam oculi ad crepandum parati essent, exclamavit una puellarum quae erat intrinsecus voce magna, dicens: Currite, quaeso, currite: ecce domina mea a genitrice sua graviter suggillatur.6 Et irrumpentes cellulam, qui coram foribus eorum praestolabantur adventum, erutam ab imminenti interitu puellam eduxerunt foras.7 Post ista vero inter easdem inimicitiae vehementius pullulantes, et non de alia causa maxime, nisi quia Rigunthis adulteria sequebatur, semper cum eisdem rixae et caedes erant.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.131 hab1092.57

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik