monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXXII. <<< >>> XXXIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XXXIII.
1 His diebus Ingeltrudis, quae monasterium in atrio sancti Martini statuerat, ad regem quasi filiam accusatura processit: in quo monasterio Berthefledis, filia quondam Chariberti regis, residebat.2 Sed ista egrediente, haec in Cenomannicum est ingressa.3 Erat enim gulae et somno dedita, et nullam de officio Dei curam habens.4 Negotium vero Ingeltrudis et filiae eius altius repetendum puto.5 Igitur ante hos annos cum Ingeltrudis monasterium puellarum infra atrium sancti Martini, ut diximus, collocare coepisset, filiae suae mandata mittit, dicens: Relinque virum tuum, et veni ut faciam te abbatissam gregi huic quem congregavi.6 At illa, audito levitatis consilio, cum viro Turonis advenit; ingressaque monasterium matris, dicebat viro: Regredere hinc, et guberna res liberosque nostros, nam ego non revertar tecum.7 Non enim videbit regnum Dei coniugio copulatus.8 Ille vero ad me veniens, nuntiavit mihi omnia quae a coniuge audierat.9 Tunc ego accedens ad monasterium, canonum Nicaenorum decreta relegi, in quibus continetur: Quia si quae reliquerit virum, et torum in quo bene vixit spreverit, dicens: Quia non sit ei portio in illa coelestis regni gloria qui fuerit coniugio copulatus, anathema sit.10 Quibus auditis Berthegundis metuens ne a sacerdotibus Dei communione privaretur, egressa monasterium, rediit cum viro suo.11 Interpositis autem tribus vel quatuor annis, iterum mandata mittit ad eam mater, deprecans eam ad se accedere.12 At illa oneratis navibus tam de rebus propriis, quam viri sui, assumpto secum uno filio, viro absente.13 Turonis est appulsa.14 Sed cum a matre propter improbitatem viri retineri non posset, scilicet ne calumniam quae eius dolo fabricata fuerat exciperet, ad Bertchramnum germanum eius, filium videlicet suum, Burdegalensis urbis episcopum, eam direxit.15 Prosequente igitur eam viro eius dicebat: Quia sine consilio parentum eam coniugio copulasti, non erit uxor tua.16 Erant enim iam fere triginta anni, ex quo coniuncti pariter fuerant.17 Adiit enim vir eius plerumque urbem Burdegalensem; sed noluit eam episcopus restituere.18 Cum autem rex Guntchramnus ad Aurelianensem urbem, sicut in superiore libro memoravimus, advenisset, ibi eum acrius hic vir impugnare verbis coepit, dicens: Abstulisti uxorem meam cum famulis eius.19 Et ecce, quod sacerdotem non decet, tu cum ancillis meis, et illa cum famulis tuis dedecus adulterii perpetratis.20 Tunc furore commotus rex, astrinxit episcopum, ut polliceretur eam reddere viro, dicens: Quia parens mea haec est: si quidquam mali exercuit in domo viri sui, ego ulciscar; sin aliud, cur sub omni deformitate redactus vir coniux eius aufertur? Tunc Bertchramnus episcopus pollicitus est, dicens: Venit ad me, fateor, soror mea post multorum annorum curricula, quam pro charitatis ac desiderii studio tenui mecum ut libuit.21 Nunc autem recessit a me; requirat nunc eam, revocetque quo voluerit; me obvium non habebit.22 Et haec dicens, misit clam nuntios ad eam, mandans ut, veste mutata ac poenitentia accepta, basilicam sancti Martini expeteret: quod facere illa non distulit.23 Venitque vir eius cum multis insequentibus viris, ut eam ex ipso loco sancto eiiceret.24 Erat enim in veste religiosa, asserens se accepisse poenitentiam.25 Sed virum sequi despexit.26 Interea defuncto apud Burdegalensem urbem Bertchramno episcopo, haec ad se reversa ait: Vae mihi quae audivi consilium matris iniquae! Ecce frater meus obiit, ecce a viro derelicta sum, a filiis separata: et quo ibo infelix, vel quid faciam? Tunc habito consilio Pictavum pergit, voluitque eam mater retinere secum, sed penitus non potuit.27 Ex hoc inimicitia orta, dum saepius regis praesentiam adeunt, et haec res patris defensare cupiens, haec viri, Berthegundis donationem Bertchramni germani sui ostendit, dicens: Quia haec et haec mihi germanus meus contulit.28 Sed mater eius non admittens donationem, omnia sibi vindicare cupiens, misit qui effracta domo eius omnes res illius cum hac donatione diriperet: unde seipsam genitrix reddidit comprobatam, cum de rebus ipsis insequenti filiae quaedam repetenti districta restituit.29 Sed cum saepius ego, vel frater noster Maroveus episcopus, acceptis regalibus epistolis, ut eas pacificare deberemus, Berthegundis advenit Turonis; in iudicium quoque accedentem coegimus eam, inquantum potuimus, rationem sequi, mater vero eius flecti non potuit.30 Tunc accensa felle, ad regem abiit, quasi filiam exhaeredem datura de facultate paterna.31 Ac in praesentia regis exponens causas, filia absente, iudicatum est ei ut quarta parte filiae restituta, tres cum nepotibus suis, quos de filio uno habebat, reciperet: in qua causa Theutharius presbyter, qui nuper ex referendario Sigiberti regis conversus, presbyterii honorem accepit, accessit, ut hanc divisionem iuxta regis imperium celebraret.32 Sed resistente filia, nec divisio facta, nec scandalum resedatum est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.131 hab1092.57
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXXII. <<< >>> XXXIV.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIII.