monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXXI. <<<     >>> XXXIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XXXII.

1 Commotus autem rex vias claudi per regnum suum praecepit, ne ullus de Childeberti regno per eius regni territorium pervium posset habere, dicens: Quia per nequitiam eius, qui cum rege Hispaniae foedus iniit, exercitus corruit meus, et ut se non subdant urbes illae ditioni meae, eius hoc immissio facit.2 Additum est etiam huic causae aliud amaritudinis incendium, quod Childebertus rex filium suum seniorem.3 Theodobertum nomine, Suessionas dirigere cogitabat: quae res suspicionem fecerat Guntchramno regi, dicente eo: Quia in hoc filium suum nepos meus Suessionas dirigit, ut Parisios ingredi faciat, regnumque meum auferre cupiat: quod nunquam Childebertus vel in cogitatione, si dici fas est, habere potuit.4 Multa autem et in Brunichildem reginam opprobria iactabat, dicens eius consilio haec a filio fieri, addens etiam quod Gundovaldi quondam filium invitatum coniugio copulare vellet.5 Unde etiam synodum episcoporum in kalendis Novembribus congregari praecepit.6 Multique de extremis partibus Galliarum ad hunc conventum properantes, de via regressi sunt, pro eo quod Brunichildis regina se ab hoc crimine exuit sacramentis: et sic viis iterum reseratis, pervium patefecit volentibus ad regem Childebertum accedere.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.131 hab1092.57