monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXX. <<<     >>> XXXII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XXXI.

1 Guntchramnus vero rex exercitum commovit in Septimaniam; Austroualdus autem dux prius Carcassonam accedens sacramenta susceperat, ipsosque populos ditioni subegerat regiae.2 Rex autem ad reliquas civitates capiendas Bosonem cum Antestio destinavit.3 Qui accedens cum superbia, despecto Austroualdo duce, atque condemnato, cur absque eo Carcassonam ingredi praesumpsisset, ipse cum Santonicis, Petragoricis, Burdegalensibusque, Agennensibus etiam ac Tolosanis illuc direxit [perrexit].4 Cumque in hac iactantia ferretur, et Gotthis haec nuntiata fuissent, paraverunt se in insidiis.5 Hic vero super fluvium parvulum propinquum urbi castra ponit, epulis insedit, ebrietatibus incumbit, conviciis et blasphemiis Gotthos exaggerans.6 Illique irruentes super ipsos, reperiunt epulantes inopinantesque.7 Tunc hi dantes voces, exsurgunt contra eos.8 At illi paululum resistentes, fugam simulant, prosequentibusque istis consurgunt qui praeparati erant de insidiis, concludentesque eos in medio, usque ad internecionem ceciderunt.9 Qui autem evadere potuerunt, vix equite [Al. equo] ascenso per fugam dilapsi sunt, omnem supellectilem relinquentes in campi planitie, nihilque secum de rebus propriis auferentes, hoc pro magno ducentes si vel vita donarentur.10 Insequentes autem Gotthi res eorum omnes reperiunt, diripiuntque, pedestres omnes captivos abducentes: cecideruntque ibi quasi quinque millia virorum; captivi autem amplius quam duo millia abierunt.11 Multi tamen ab his laxati, redierunt in patriam.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.131 hab1092.57