monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXIX. <<<     >>> XXXI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XXX.

1 Childebertus vero rex descriptores in Pictavos, invitante Maroveo episcopo, iussit abire, id est Florentianum maiorem domus regiae, et Romulfum palatii sui comitem, ut scilicet populus censum, quem tempore patris reddiderat, facta ratione innovaturae, reddere deberet.2 Multi enim ex his defuncti fuerant et ob hoc viduis, orphanisque ac debilibus tributi pondus insederat: quod hi discutientes per ordinem, relaxantes pauperes ac infirmos illos, quos iustitiae conditio tributarios dabat, censu publico subdiderunt, et sic Turonis sunt delati.3 Sed cum populis tributariam functionem infligere vellent, dicentes quia librum prae manibus haberent, qualiter sub anteriorum regum tempore dissolvissent, respondimus nos, dicentes: Descriptam urbem Turonicam Chlothacharii regis tempore manifestum est, librique illi ad regis praesentiam abierunt; sed compuncto per timorem sancti Martini antistitis rege, incensi sunt.4 Post mortem vero Chlothacharii regis, Chariberto regi populus hic sacramentum dedit; similiter etiam et ille cum iuramento promisit, ut leges consuetudinesque novas populo non infligeret, sed in illo quo quondam sub patris dominatione statu vixerant, in ipso hic eos deinceps retineret; neque ullam novam ordinationem se inflicturum super eos, quod pertineret ad spolium, spopondit.5 Gaiso vero comes eiusdem temporis accepto capitulario, quod anteriores scriptores fecisse commemoravimus, tributa coepit exigere: sed ab Eufronio episcopo prohibitus, cum exacta pravitate ad regis direxit praesentiam, ostendens capitularium in quo tributa continebantur.6 Sed rex ingemiscens, ac metuens virtutem sancti Martini, ipsum incendio tradidit: aureos exactos basilicae sancti Martini remisit, obtestans ut nullus de populo Turonico ullum tributum publico redderet.7 Post cuius obitum Sigibertus rex hanc urbem tenuit, nec ullius tributi pondus invexit.8 Sic et nunc quarto decimo anno Childebertus post patris obitum regnans, nihil exegit, nec ullo tributi onere haec urbs aggravata congemuit.9 Nunc autem potestatis vestrae est, utrum censeatis tributum, an non: sed videte ne aliquid noceatis, si contra eius sacramentum ambulare disponitis.10 Haec me dicente responderunt: Ecce librum prae manibus habemus, in quo census huic populo est inflictus.11 Et ego aio: Liber hic a regis thesauro delatus non est, nec unquam per tot convaluit annos.12 Non est mirum enim si pro inimicitiis horum civium, in cuiuscunque domo reservatus est.13 Iudicabit enim Deus super eos, qui pro spoliis civium nostrorum hunc post tanti temporis transactum spatium protulerunt.14 Dum autem haec agerentur, Audini filius, qui librum ipsum protulerat, ipsa die a febre correptus, die tertia exspiravit.15 Posthaec nos transmisimus nuntios ad regem, ut quid de hac causa iuberet, mandata remitteret.16 Sed protinus epistolam cum auctoritate miserunt, ne populus Turonicus pro reverentia sancti Martini describeretur.17 Quibus relectis, statim viri qui ad haec missi fuerant, ad patriam sunt regressi.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.130 hab1092.56

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik