monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXVIII. <<< >>> XXX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XXIX.
1 Igitur Childebertus rex invitante Sigiberto Momociacensis oppidi sacerdote, dies Paschae ad supradictam celebrari statuit urbem.2 Graviter tunc Theodobertus filius eius senior, gulae afflictus tumore laboravit, sed convaluit.3 Interea Childebertus rex exercitum commovet, et in Italiam ad debellandam Langobardorum gentem, cum eisdem pergere parat.4 Sed Langobardi his auditis, legatos cum muneribus mittunt, dicentes: Sit amicitia inter nos, et non pereamus, ac dissolvamus certum ditioni tuae tributum.5 Ac ubicunque necessarium contra inimicos fuerit, ferre auxilium non pigebit.6 Haec Childebertus rex audiens, ad Guntchramnum regem legatos dirigit, qui ea quae ab his offerebantur, in eius auribus intimarent.7 Sed ille non obvius de hac conniventia, consilium ad confirmandam pacem praebuit.8 Childebertus vero rex iussit exercitum in loco residere: misitque legatos ad Langobardos, ut si haec quae promiserant confirmarent, exercitus reverteretur ad propria; sed minime est impletum.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.130 hab1092.56