monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXVII. <<<     >>> XXIX.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XXVIII.

1 Brunichildis quoque regina iussit fabricari ex auro ac gemmis mirae magnitudinis clypeum, ipsumque cum duabus pateris ligneis, quas vulgo bacchinon vocant, eisdemque similiter ex gemmis fabricatis et auro, in Hispaniam regi mittit: in qua Ebregisilum, qui saepe ad ipsam regionem legationis gratia accesserat, direxit.2 Quo abeunte, nuntiatum est regi Guntchramno, dicente quodam, quia Brunichildis regina ad filios Gundovaldi munera dirigit.3 Quod rex audiens, iussit custodias arduas per vias regni sui fieri, ita ut nullus penitus praeterire possit, qui non discuteretur.4 Inquirebant etiam in hominum vel vestimentis, vel calciamentis, aut in reliquis rebus, si occulte litterae portarentur.5 Ebregisilus vero Parisios accedens cum his speciebus, ab Ebrachario duce comprehensus, ad Guntchramnum deducitur.6 Dixitque ei rex: Non sufficit, o infelicissime hominum, quod impudico consilio Ballomerem illum, quem Gundovaldum vocitatis, ad coniugium arcessistis, quem manus mea subegit, qui voluit ditioni suae regni nostri superare potentiam; et nunc filiis eius munera mittitis, ut ipsos iterum in Gallias provocetis ad me iugulandum? Ideoque non accedes quo volueris, sed morte morieris, quia contraria est legatio tua genti nostrae.7 Illo quoque recusante, non se his verbis esse communem, sed potius ad Richaredum, qui Chlodosuindam sororem Childeberti regis sponsare debuerat, haec munera mitti, credidit rex loquenti, et dimisit eum; abiitque in itinere quo directus fuit cum ipsis muneribus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.130 hab1092.56