monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXVI. <<<     >>> XXVIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XXVII.

1 Amalo quoque dux dum coniugem in aliam villam pro exercenda utilitate dirigit, in amorem puellulae cuiusdam ingenuae ruit.2 Et facta nocte crapulatus a vino misit pueros, ut detrahentes puellulam, eam toro eius ascirent.3 Illa quoque repugnante, et violenter in eius mansionem deducta, dum eam alapis caedunt, sanguinis unda ex narium meatibus decurrente perfunditur.4 Unde factum est ut ipse quoque stratus ducis antedicti hoc rivo cruentaretur, quam et ipse pugnis, colaphis, aliisque ictibus verberatam in ulnam suscepit, et statim oppressus somno dormire coepit.5 At illa extensa manu trans caput viri gladium reperit: quo evaginato, caput ducis, velut Iudith Holofernis, ictu virili libravit.6 Illo quoque voces emittente, concurrunt famuli.7 Quam cum interficere vellent, exclamavit ille, dicens: Ne faciatis, quaeso.8 Ego enim peccavi, qui vim castitati inferre conatus sum.9 Nam haec quae pudicitiam studuit conservare, omnino non pereat.10 Haec dicens, spiritum exhalavit.11 Cumque super eum familia coniuncta lamentaretur, adiutorio Dei cruta puella domum egreditur, et per noctem Cabillonensem urbem adiit, quae est sita ab eo loco quasi millia triginta quinque: ibique basilicam sancti Marcelli ingressa, regis prostrata pedibus, cuncta quae pertulerat pandit.12 Tunc rex misericordissimus non solum ei vitam donavit, verum etiam praeceptionem tribui iussit, ut in verbo suo posita, a nullo unquam parentum defuncti illius in aliquo molestiam pateretur.13 Verumtamen hoc Deo praestante cognovimus, quod puellae castitas non est ab ereptore saevo [Al. suo] ullatenus violata.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.130 hab1092.55

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik