monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31 > 11 > 51 > 15 > 14 > 14 > 20 > 20 > 14 > 110. > 98. > 101. > 20 > 98. > 109. > 101. > XXX. > 104. > XXXIII. > XXXIX. > 103. > XXXI. > XXXI. > XLIII. > 31. > 107. > XXXIV. > 34. > XL. > 104. > XXXII. > 40. > 103. > 48. > XLIV. > 32. > 44. > XXXIV. > XXX. > XXXV. > XVIII. > XXXV. > XXII. > 35. > XXXVIII. > XXVII. > XXXVI. > XXIX. > XXVI. > XLI. > XXIII. > 36. > 29. > XLII. > 108. > 23. > 106. > XXVIII. > XXXIX. > XXV. > 39. > 28. > XXXII. > XLII. > XXVII. > 27. > 42. > XLIII. > Prologus. > 43. > 45. > XXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXV. <<<     >>> XXVII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XXVI.

1 Anno quoque quarto decimo Childeberti regis Ingoberga regina, Chariberti quondam relicta, migravit a saeculo, mulier valde cauta ac vita religiosa praedita, vigiliis et orationibus atque eleemosynis non ignava; quae, credo, per providentiam Dei commonita, ad me usque nuntios dirigens, ut in his quae de voluntate sua, id est pro animae remedio cogitabat, adiutor existerem; sic tamen ut ad ipsam accedens, quae consilio habito fieri decernebat, scriptura connecteret.2 Accessi, fateor, vidi hominem timentem Deum: quae cum me benigne excepisset, notarium vocat, et habito, ut dixi, mecum consilio, quaedam ecclesiae Turonicae et basilicae sancti Martini, quaedam Cenomannicae ecclesiae delegavit; ac post paucos menses, subitanea aegritudine fatigata, migravit a saeculo, multos per chartulas liberos derelinquens, septuagesimo, ut arbitror, vitae anno, relinquens filiam unicam, quam in Cantia regis cuiusdam filius matrimonio copulavit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.130 hab1092.54

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik