monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXIV. <<< >>> XXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XXV.
1 Igitur Childebertus rex cum petentibus Langobardis sororem suam regi eorum esse coniugem, acceptis muneribus, promisisset; advenientibus Gotthorum legatis ipsam, eo quod gentem illam ad fidem catholicam conversam fuisse cognosceret, repromisit, ac legationem ad imperatorem dixerit, ut quod prius non fecerat, nunc contra Langobardorum gentem debellans cum eius consilio eos ab Italia removeret; nihilominus et exercitum suum ad regionem ipsam capessendam direxit.2 Commotis ducibus cum exercitu illuc abeuntibus, confligunt pariter: sed nostris valde caesis, multi prostrati, nonnulli capti, plurimi etiam per fugam lapsi vix in patriam redierunt.3 Tantaque ibi fuit strages de Francorum exercitu, ut olim similis non recolatur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.130 hab1092.54