monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3 > 5. > XXIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXIII. <<<     >>> XXV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XXIV.

1 Obiit autem et Deutherius Vinciensis episcopus, in cuius locum Fronimius subrogatus est.2 Hic autem Fronimius Bituricae urbis incola fuit, sed causa nescio qua in Septimaniam abiit; ac post mortem Athanagildi regis a Leuvane successore eius magnifice est receptus, atque in urbe Agathensi episcopus ordinatus est.3 Sed post mortem Leuvanis cum Leuvichildus in illa haereticae pravitatis perfidia grassaretur, et Ingundis filia Sigiberti regis, cuius supra meminimus (Lib. V, cap. 39, etc.) in Hispaniam ad matrimonium duceretur, audivit Leuvichildus, quasi hic episcopus ei consilium dedisset, ut nunquam se veneno haereticae credulitatis deberet admiscere; et ob hoc semper ei molestus iniuriarum laqueos intendebat, quousque eum ab episcopatu deiiceret.4 Cumque non inveniret quibus eum muscipulis posset innectere, ad extremum emisit qui eum gladio deberet appetere.5 Quod ille per internuntios cognoscens, relicta urbe Agathensi, in Gallias advenit, ibique a multis episcopis receptus ac muneratus, ad Childebertum regem pertransiit.6 Sicque patefacto loco, apud supradictam urbem, potestatem pontificalem nono deiectionis suae anno, rege largiente, suscepit.7 Britanni eo anno graviter territorium Namneticum Rhedonicumque praedae subiecerunt, vindemiantes vineas, culturas devastantes, ac populum villarum abducentes captivum, nihilque de promissis superioribus custodientes, et non solum non custodientes promissa, verum etiam detrahentes regibus nostris.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.130 hab1092.54