monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XXII. <<< >>> XXIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XXIII.
1 Agericus vero Viridunensis episcopus, cum ex illo diuturnae amaritudinis felle graviter aegrotaret, pro eo quod Guntchramnus Boso, pro quo fideiussor exstiterat, interfectus esset; vel etiam abdita amaritudine, quod Berthefredus infra oratorium domus ecclesiasticae fuerat interfectus, et praesertim cum ipsos Guntchramni filios secum retinens quotidie fleret, dicens: In meo vos odio orphani relicti estis; his accensus, ut diximus, causis, fellis amaritudine aggravatus, et maxime forti inedia consumptus, diem obiit, appositusque est in sepulcro.2 Buciovaldus quoque abbas eius pro episcopatu cucurrit, sed nihil obtinuit.3 Charimerem enim referendarium cum consensu civium regalis decrevit auctoritas fieri sacerdotem, Buciovaldo abbate postposito.4 Ferebant enim hunc esse superbum, et ob hoc a nonnullis Buccusvalidus vocitabatur.5 Obiit autem et Licerius Arelatensis episcopus, in cuius ecclesiam Virgilius abbas Augustodunensis, opitulante Syagrio epsicopo, substitutus est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.130 hab1092.54