monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XVIII. <<< >>> XX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XIX.
1 Bellum vero illud quod inter cives Turonicos superius diximus (Lib. VII, cap. 47) terminatum, in redivivam rursum insaniam surgit.2 Nam Sicharius, cum post interfectionem parentum Chramnisindi magnam cum eo amicitiam patravisset et in tantum se charitate mutua diligerent, ut plerumque simul cibum caperent ac in uno pariter strato recumberent, quadam die coenam sub nocturno tempore praeparat Chramnisindus, invitans Sicharium ad epulum suum: quo veniente, resident pariter ad convivium.3 Cumque Sicharius, crapulatus a vino, multa iactaret in Chramnisindum, ad extremum dixisse fertur: Magnas mihi debes referre grates, o dulcissime frater, eo quod interfecerim parentes tuos, de quibus accepta compositione aurum argentumque superabundant in domo tua, et nudus nunc esses et egens, nisi haec te causa paululum roborasset.4 Haec ille audiens, amaro suscepit animo dicta Sicharii, dixitque in corde suo: Nisi ulciscar interitum parentum meorum, amittere nomen viri debeo, et mulier infirma vocari.5 Et statim exstinctis luminaribus, caput Sicharii sica dividit, qui parvulam in ipso vitae termino vocem emittens, cecidit et mortuus est.6 Pueri vero qui cum eo venerant dilabuntur.7 Chramnisindus exanimum corpus, nudatum vestimentis, appendit in sepis stipite, ascensisque equitibus eius ad regem pergit, ingressusque ecclesiam ad pedes prosternitur regis, dicens: Vitam peto, o gloriose rex, eo quod occiderim homines qui, parentibus meis clam interfectis, res omnes diripuerunt.8 Cumque expositis per ordinem causis, et regina Brunichildis graviter accepisset, eo quod in eius verbo [id est fide data] Sicharius positus taliter fuerit interfectus, frendere in eum coepit.9 At ille cum vidisset eam adversam sibi, Vosagensem territorii Biturici pagum expetiit, in quo eius parentes degebant, eo quod in regno Guntchramni regis invisus haberetur.10 Tranquilia quoque coniux Sicharii, relictis filiis et rebus viri sui in Turonico, sive in Pictavo, ad parentes suos Mauriopes vicum expetiit, ibique et matrimonio copulata est.11 Obiit autem Sicharius quasi annorum quadraginta.12 Fuit autem in vita sua levis, ebriosus, homicida, qui nonnullis per ebrietatem iniuriam intulit.13 Chramnisindus vero iterum ad regem abiit, iudicatumque est ei ut convinceret super se eum interfecisse: quod ita fecit.14 Sed quoniam, ut diximus, regina Brunichildis in verbo suo posuerat Sicharium, ideo res huius confiscari praecepit; sed in posterum a Flaviano domestico redditae sunt.15 Sed et ad Aginnum properans, epistolam eius elicuit, ut a nullo contingeretur.16 Ipsi enim res eius a regina concessae fuerant.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.126 hab1092.53