monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XVII. <<<     >>> XIX.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XVIII.

1 Britanni quoque irruentes in terminum Namneticum, praedas egerunt, pervadentes villas, et captivos abducentes.2 Quod cum Guntchramno regi perlatum fuisset, iussit commoveri exercitum, dirigens illuc nuntium qui eis loqueretur, ut componerent cuncta quae male gesserant, aut certe noverint se gladio casuros ab exercitu eius.3 At illi timentes, promittunt se omnia quae male gesserant, emendare.4 His auditis, rex dirigit illuc legationem, id est Namatium Aurelianensem et Bertchramnum Cenomannensem episcopum, cum comitibus et aliis viris magnificis.5 Adfuerunt etiam et de regno Chlotharii Chilperici regis filii, viri magnifici: qui euntes in terminum Namneticum locuti sunt cum Warocho et Vidimaclo omnia quae rex praeceperat.6 At illi dixerunt: Scimus et nos civitates istas Chlothacharii regis filiis redhiberi, et nos ipsis debere esse subiectos: tamen quae contra rationem gessimus, cuncta componere non moramur.7 Et datis fideiussoribus atque subscriptis cautionibus, promiserunt se singula millia solidorum Guntchramno regi et Chlothario in compositionem daturos promittentes nunquam terminum civitatum illarum ultra se aggressuros.8 His ita compositis, regressi sunt reliqui, et narraverunt regi quae gesserant.9 Namatius vero episcopus, dum receptis villis infra terminum Namneticae urbis, quas olim parentes eius perdiderant, ibidem moraretur, pusulae malae ei tres oriuntur in capite.10 Ex hoc valde confectus taedio, dum ad civitatem suam reverti cuperet, infra Andegavensis territorii terminum, spiritum exhalavit.11 Corpusculum eius ad urbem suam delatum, in basilica sancti Aniani confessoris sepultum est in cuius cathedram Austrinus, Pastoris quondam filius, subrogatur.12 Warochus vero, oblitus sacramenti et cautionis suae, omnia postposuit quae promisit.13 Vineas Namneticorum abstulit, et vindemiam colligens, vinum in Veneticum transtulit.14 Et ex hoc iterum rex Guntchramnus valde furens, exercitum commoveri iussit, sed quievit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.126 hab1092.53