monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XVI. <<<     >>> XVIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XVII.

1 Eo anno verno tempore pluviae validae fuerunt, et cum iam vel arbores vel vineae fronduissent, nix decidua cuncta operuit.2 Subsequenti quoque gelu, tam palmites vinearum quam reliqui ostensi fructus incensi sunt.3 Tantusque rigor fuisse visus est, ut etiam hirundines et alites, quae de externis regionibus venerant, vi algoris exstinguerentur.4 Illud etiam admirabile fuit, quod ubi nunquam gelu nocuit, tunc omnia abstulit, et eo ubi consueverat laedere non accessit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.126 hab1092.53