monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XV. <<< >>> XVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XVI.
1 Posthaec Richaredus legationem ad Guntchramnum atque ad Childebertum direxit pacis gratia, ut scilicet, sicut in fide se asserebat unum, ita et charitate se praestaret unitum.2 Sed a Guntchramno rege repulsi sunt, dicente: Qualem mihi fidem promittere possunt, aut quemadmodum a me credi debent, qui neptem meam Ingundem in captivitatem tradiderunt, et per eorum insidias, et vir eius interfectus est, et ipsa in peregrinatione defuncta? Non recipio ergo legationem Richaredi, donec me Deus ulcisci iubeat de his inimicis.3 Haec legati audientes, ad Childebertum proficiscuntur, a quo et in pace excepti sunt, dicentes: Vult se dominus noster, frater tuus Richaredus, de hoc crimine exuere quod ei imponitur, quasi in mortem sororis vestrae fuisset conscius; de quo, sacramento, si vultis, aut qualibet alia conditione idoneus reddi potest.4 Deinde datis gratiae vestrae decem millibus solidorum, charitatem vestram habere desiderat; et ut ille vestro utatur solatio, et vos eius, ubi necesse fuerit, beneficiis potiamini.5 Haec illis dicentibus, promiserunt Childebertus rex et mater eius pacem et charitatem cum ipso se integre custodituros.6 Acceptisque ac datis muneribus, addiderunt legati: Iussit etiam dominus noster ponere verbum in auribus vestris de filia sive sorore vestra Chlodosinda, ut ei tradatur in matrimonium, quo facilius pax quae inter vos promittitur, confirmetur.7 Qui dixerunt: Promissio nostra ex hoc habilis dabitur, sed sine patrui nostri Guntchramni regis consilio haec facere non audemus: promissum enim habemus de maioribus causis nihil sine eius consilio agere.8 Accepto itaque responso redierunt.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.126 hab1092.52
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik