monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XIV. <<<     >>> XVI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XV.

1 Igitur eo tempore in Hispania Richaredus rex, compunctus miseratione divina, convocatis episcopis religionis suae, ait Cur inter vos et sacerdotes illos, qui se catholicos dicunt, iugiter scandalum propagatur: et cum illi per fidem suam signa multa ostendant, vos nihil tale agere potestis? Qua de re convenite, quaeso, simul, et discussis utriusque partis credulitatibus, quae vera sunt cognoscamus; et tunc aut accepta illi a vobis ratione ea credant quae dicitis, aut certe vos ab illis veritatem agnoscentes, quae praedicaverint vos credatis.2 Quod cum factum fuisset, congregatis utriusque partis episcopis, proposuerunt haeretici illa quae saepius ab ipsis dicta iam scripsimus.3 Similiter responderunt episcopi nostrae religionis ea de quibus haereticorum partem plerumque victam libris superioribus demonstravimus; et praesertim cum rex diceret quod nullum signum sanitatis super infirmos ab haereticorum ostenderetur episcopis, ac in memoria replicaret qualiter, tempore genitoris sui, episcopus qui se iactabat per fidem non rectam caecis restituere lumen, tacto caeco et caecitati perpetuae damnato discessisset confusus, quod nos in libro Miraculorum plenius declaravimus, vocavit ad se seorsum sacerdotes Dei.4 Quibus perscrutatis, cognovit unum Deum sub distinctione coli personarum trium, id est Patris et Filii et Spiritus sancti; nec minorem Filium Patre Spirituque sancto, neque Spiritum sanctum minorem Patre vel Filio, sed in una aequalitate atque omnipotentia hanc Trinitatem verum Deum fateri.5 Tunc intelligens veritatem Richaredus, postposita altercatione, se catholicae legi subdidit, et accepto signaculo beatae crucis cum chrismatis unctione, credidit Dominum Iesum Christum Filium Dei aequalem Patri cum Spiritu sancto, regnantem in saecula saeculorum.6 Amen.7 Deinde nuntios mittit ad provinciam Narbonensem, quibus narrantibus ea quae ille gesserat, simili credulitate populus ille connecteretur.8 Erat enim tunc temporis Arianae sectae episcopus Athalocus, qui ita per propositiones vanas ac interpretationes falsas Scripturarum, Ecclesias Dei conturbabat, ut putaretur quod ipse esset Arius, quem proiecisse in secessum exta historiographus narravit Eusebius.9 Sed cum haec populo sectae suae credere non sineret, et ad consentiendum ei paucorum faveret adulatio, commotus felle, ingressus in cellulam suam, inclinato super lectulum capite, nequam spiritum exhalavit.10 Sicque haereticorum populus, in ipsa consistens provincia, inseparabilem Trinitatem confessus, ab errore discessit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.125 hab1092.50

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik