monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XIII. <<<     >>> XV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XIV.

1 Posthaec cum Egidius Rhemensis urbis episcopus, de illo crimine maiestatis quo superius (Cap. 12) memorati perempti sunt, suspectus haberetur, cum magnis muneribus ad Childebertum accedens, veniam deprecatur: prius tamen sacramenta suscipiens in basilica sancti Remigii, ne aliquid mali in itinere pateretur; susceptusque a rege cum pace discessit.2 Pacem etiam cum Lupo duce obtinuit, quem instinctu eius de Campaniae ducatu supra memoravimus (Lib. VI, cap. 4) fuisse depulsum.3 Unde rex Guntchramnus valde in amaritudinem excitatus est, eo quod ei promiserat Lupus, nunquam se cum eodem pacem facturum, quia fuisset regis cognitus inimicus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.125 hab1092.50