monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , XI. <<< >>> XIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XII.
1 Childebertus vero rex, collecto exercitu, ad locum dirigi iubet in quo Ursio ac Berthefredus inclusi morabantur.2 Erat enim villa in pago Vabrensi, cui imminebat mons arduus.3 In huius cacumine basilicam in honore sancti ac beatissimi Martini construxit.4 Ferebant enim ibi castrum antiquitus fuisse; sed nunc [Forte tunc] non cura, sed natura tantum munitum erat.5 In hac ergo basilica cum rebus atque uxoribus et familia se antedicti concluserant.6 Commoto ergo exercitu, sicut diximus, Childebertus rex illuc dirigi iubet.7 Verumtamen commoti homines, antequam ad eos accederent, ubicunque aut villas, aut res eorum reperire potuerunt, omnia incendio ac praedae tradiderunt.8 Accedentes autem ad hunc locum, ad montem se proripiunt, et basilicam cum armis vallant.9 Habebant autem quasi ducem tunc Godegisilum, Lupi ducis generum.10 Cumque eos extrahere de basilica non valerent, ignem applicare nituntur.11 Quod cerneus Ursio, accinctus gladio, foras egressus est.12 Tantaque caede hos qui obsidebant mactavit, ut quotcunque in eius contemplationem advenissent, nullus vivens remanere possit.13 Ibi et Trudulfus palatii regalis comes cecidit, et multi de hoc exercitu prostrati sunt.14 Cumque iam nullus de caede Ursionis erueretur, subito percussus a quodam in femore, debilitatusque ad terram ruit, et sic super eum ruentibus aliis vitam finivit.15 Quod cernens Godegisilus, clamare coepit ac dicere: Fiat nunc pax, ecce maximus inimicus dominorum nostrorum ruit: hic vero Berthefredus vitam habeat.16 Haec eo dicente, cum omnis populus ad direptionem rerum, quae in basilica adunatae fuerant, inhiaret, Berthefredus ascenso equite ad Viridunensem urbem dirigit, ibique in oratorio quod in domo ecclesiastica erat, se tutari putans, praesertim cum et ipse pontifex Agericus in hac domo resideret.17 Sed cum Childeberto regi nuntiatum fuisset, effugisse scilicet Berthefredum, perculsus cordis dolore, ait: Si hic mortem evaserit, non evadet Godegisilus manus meas.18 Nesciebat tamen rex eum in domum ecclesiae ingressum fuisse, sed quasi in regionem aliam confugisse.19 Tunc timens Godegisilus, commoto iterum exercitu, domum ecclesiae armatis vallat.20 Sed cum eum pontifex reddere nequiret, sed defensare conaretur, ascendentes supra tectum, eum ab ipsis tegulis ac maceriis [Al. materiis], quibus oratorium opertum erat, illidentes, interfecerunt: ibique cum tribus famulis mortuus est.21 Multum ex hoc episcopus dolens, quod eum non solum defensare non potuit, verum etiam locum in quo orare consueverat, et in quo sanctorum pignora aggregata fuerant, sanguine humano pollui vidit.22 Misit autem Childebertus rex cum muneribus, ut a moerore revocaretur: sed noluit consolari.23 Multi autem his diebus pertimescentes regem, in alias regiones abscesserunt.24 Nonnulli etiam a primatu ducatus remoti sunt, in quorum ordinem alii successerunt.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.125 hab1092.50