monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , X. <<<     >>> XII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., XI.

1 Rex vero Guntchramnus cum nepote suo ac reginis pacem firmavit, datis sibi invicem muneribus, ac stabilitis causis publicis, epulati sunt pariter.2 Laudabat enim Dominum [Al. Deum] Guntchramnus rex, dicens: Refero tibi maximas gratias, omnipotens Deus, qui mihi praestitisti ut videre merear filios de filio meo Childeberto.3 Unde non me puto usque quaque a tua Maiestate relictum, qui mihi haec praestitisti, ut videam filios filii mei.4 Tunc Dynamium et Lupum ducem redditos rex Childebertus recepit, Cadurcum Brunichildi reginae refudit.5 Et sic cum pace et gaudio iterum atque iterum Deo gratias agentes, conscriptis pactionibus, se remunerantes et osculantes, regressus est unusquisque ad civitatem suam.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.125 hab1092.50