monumenta.ch > Gregorius Turonensis > X.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , IX. <<< >>> XI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., X.
1 Dum haec agerentur, iterum misit Guntchramnus rex ad nepotem suum Childebertum, dicens: Morae omnes abscedant, et veni ut te videam.2 Est enim certae necessitatis causa, tam pro vitae nostrae commodo, quam pro utilitatibus publicis, ut videamur a nobis.3 Haec ille audiens, assumpta matre cum sorore et coniuge, ad occursum patrui destinat.4 Adfuit autem et Magnericus episcopus Trevericae urbis.5 Venit etiam Guntchramnus Boso, quem Agericus Viridunensis episcopus sua in fide susceperat: sed pontifex ille, qui pro eo fidem fecerat, non adfuit, quia convenerat ut absque ullius defensione regi praesentaretur, scilicet ut si ipse decerneret eum mori debere, non excusaretur a sacerdote; sin autem ille vitam concederet, liber abiret.6 Sed coniunctis regibus, pro diversis facilitatibus culpabilis iudicatus, iussum est ut interficeretur.7 Quod cum ille comperisset, ad mansionem Magnerici episcopi convolavit, et clausis ostiis, segregatis ab eo clericis ac famulis, ait: Scio te, beatissime sacerdos, magnum cum regibus honorem habere, et nunc ad te confugio ut evadam.8 Ecce percussores ad ostium: unde manifeste scias, quod si a se non eruor, interfecto te, egrediar foras, et moriar.9 Manifestissime enim noveris, quia aut mors una nos occupat, aut par vita defensat.10 O sancte sacerdos, scio enim te patrem communem cum rege esse filio eius, et novi quoniam quaecunque petieris ab eo, obtinebis; nec negare omnino poterit sanctitati tuae quaecunque poposceris.11 Ideoque aut impetra veniam, aut moriamur simul.12 Haec autem evaginato aiebat gladio.13 Turbatus hoc episcopus audito, ait: Et quid faciam, si hic a te teneor? dimitte me, ut eam et deprecer misericordiam regis, et fortassis miserebitur tui.14 Et ille: Nequaquam, sed transmitte abbates et creditos tuos, ut haec quae loquor exponant.15 Verumtamen non haec regi, ut erant, nuntiata sunt, sed dixerunt quod hic ab episcopo defensaretur.16 Unde factum est ut commotus rex diceret: Si episcopus exinde egredi noluerit, pariter cum illo auctore perfidiae pereat.17 Haec audiens episcopus, direxit nuntios ad regem.18 Qui cum ista narrassent, ait rex Guntchramnus: Iniicite ignem in domum, et si exire nequiverit episcopus, pariter concrementur.19 Haec audientes clerici, effracto vi ostio sacerdotem eiiciunt foras.20 Tunc miserrimus cum videret se flammis validis ab utraque parte vallari, accinctus gladio accedit ad ostium.21 Verum ubi primum limen domus egrediens gressum foris fixit, statim unus e populo eiecta lancea, frontem eius illisit.22 At ille hoc ictu turbatus, quasi amens, gladium eiicere tentans, ab astantibus ita lancearum multitudine sauciatur, ut defixis in lateribus eius spiculis, et sustentantibus hastilibus, ad terram ruere non posset.23 Interfecti sunt et pauci qui cum eo erant, expositique in campo simul.24 Pro quibus vix obtentum fuit cum principibus, ut terrae reconderentur.25 Fuit autem hic in actu levis, avaritiae inhians, rerum alienarum ultra modum cupidus, omnibus iurans, et nulli promissa adimplens.26 Uxor autem eius cum filiis exsilio data est, resque illius fisco collatae sunt.27 Multitudo autem auri argentique ac diversarum specierum in eius regestis reperta est.28 Sed et quae sub terra absconderat, stimulante conscientia iniquitatis suae, non latuerunt.29 Ariolis ac sortibus saepius utebatur, ex quibus futura cognoscere cupiens, remansit illusus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.124 hab1092.48
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , IX. <<< >>> XI.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > X.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik