monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , VIII. <<<     >>> X.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., IX.

1 Posthaec Rauchingus coniunctus cum prioribus regni Chlotharii filii Chilperici, confingens se quasi tractaturum de pace, ut inter terminum utriusque regni nulla intentio aut direptio gereretur, consilium habuerunt, ut scilicet interfecto Childeberto rege, Rauchingus cum Theodoberto seniore eius filio regnum Campaniae teneret; Ursio vero ac Berthefredus, iuniore filio nuper genito, qui Theodoricus cognominabatur, ad se suscepto, et excluso Guntchramno rege, reliquum regni tenerent.2 Multa etiam contra Brunichildem reginam frementes, ut eam in contumeliam redigerent, sicut prius fecerant in viduitate sua.3 Rauchingus ergo summa elatus potentia, et ut ita dicam, ad ipsius regalis sceptri se iactans gloriam pervenire, iter praeparat ad Childebertum regem accedendi, ut consilium quod inierat posset explere.4 Sed pietas Domini haec verba in aures Guntchramni regis prius imposuit.5 Qui missis nuntiis clam ad Childebertum regem, omnes ei molitiones has in notitiam posuit, dicens: Accelera velociter, ut videamur a nobis; sunt enim causae quae agi debeant.6 At ille diligenter inquirens quae ei nuntiata fuerant, veraque esse cognoscens, arcessiri Rauchingum iussit.7 Qui cum adfuisset, priusquam eum rex suo iussisset astare conspectui, datis litteris, et pueris destinatis cum evectione publica, qui res eius per loca singula deberent capere, iussit eum in cubiculum intromitti; locutusque cum eo alia ex aliis, egredi iterum de cubiculo iubet.8 Cumque egrederetur, a duobus ostiariis pedibus apprehensus ruit in gradibus ostii, ita ut pars corporis eius esset intrinsecus, pars vero extrinsecus extenderetur.9 Tunc ii qui iussi ad haec explenda parati erant, cum gladiis super eum ruunt, atque ita minutatim caput eius colliserunt, ut simile totum cerebro putaretur; statimque mortuus est.10 Tunc denudatus, et per fenestram eiectus, sepulturae mandatus est.11 Erat autem levis in moribus, ultra humanum genus cupiditati ac facultatibus inhians alienis, et ex ipsis divitiis valde superbus; intantum ut iam in ipso interitus sui tempore Chlothacharii regis filium se fateretur.12 Multum tamen cum eo auri repertum est.13 Quo interfecto, protinus unus puerorum eius cursu veloci evolans, nuntiavit coniugi eius quae acta erant.14 Haec vero per plateam Suessionicae civitatis compta, grandibus ornamentis ac gemmarum pretiositatibus et auri fulgore obtecta, ascenso equo, praecedentibus pueris aliisque sequentibus ferebatur; atque ad basilicam sancti Crispini Crispinianique properabat, quasi spectatura Missas: erat enim eo die passio martyrum beatorum.15 Sed videns nuntium, per aliam plateam gressum retorquens, proiectis in terram ornamentis, in basilicam sancti Medardi antistitis confugit, ibi se tutari confessoris praesidio putans.16 Pueri vero qui missi a rege fuerant ad requirendas res eius, tanta in thesauris illius reperiunt, quanta nec in ipso aerarii publici regesto poterant inveniri, quod totum regis conspectibus praesentarunt.17 Nam eo die, quo hic interfectus est, erant cum rege multi Turonorum atque Pictavorum, de quibus tale fuit consilium, ut si malum hoc perficere potuissent, his subditis supplicio, dicerent quia ex vobis fuit qui regem nostrum interemit, eisque diversis suppliciis trucidatis, ultores se mortis regiae esse iactarent.18 Sed Deus omnipotens consilia eorum, quia iniqua erant, dissipavit, implevitque illud quod scriptum est: Quia foveam quam fratri parabis, incides in eam (Eccli. XXVII, 29).19 In locum tamen Rauchingi Magnoualdus dirigitur dux.20 Iam enim Ursio atque Berthefredus certi quod Rauchingus quae collocuti fuerant, posset explere, collecto exercitu veniebant.21 Sed audientes quod scilicet tali fuisset affectus interitu, adaucta adhuc secum multitudine hominum, quae ad eos pertinere videbatur, infra castrum Vabrense, quod villae Ursionis propinquum erat, cum rebus omnibus se muniunt conscii consilii sui, tractantes ut si rex Childebertus aliquid contra eos agere voluisset, virtute se ab eius exercitu defensarent.22 Caput enim horum et causa malorum Ursio erat.23 Sed Brunichildis regina mandata misit Berthefredo, dicens: Disiunge te ab homine inimico, et habebis vitam: alioquin cum eodem interibis.24 Filiam enim eius ex lavacro regina susceperat, et ob hoc misericordiam de eo habere voluit.25 Qui ait: Nisi morte divellar ab eo, nunquam a me relinquetur.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.123 hab1092.46

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , VIII. <<<     >>> X.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IX.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik